Roman numeral 10000 CC DD.svg

Camillus Cavour

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Camillus Cavour
Camillo Benso, conte di Cavour
Camillus Cavour
Camillo Benso Comes Cavour. Franciscus Hayez fecit.
Natus 10 Augusti 1810
Taurini
Obiit 6 Iunii 1861
Taurini

Camillus Benso Comes Cavour (nobili genere natus Taurini die 10 Augusti 1810 - ibi obiit die 6 Iunii 1861) fuit vir publicus et gubernator Regni Sardiniae et postea novi Regni Italiae, quod etiam propter opus eius creatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cavour apud accademiam militarem studuit. Anno 1831 exercitum deseruit e in aliena civitate (Helvetia, Francia ac Anglia) peregrinatus est.

Post quam in patriam rediit, anno 1846 diarium Il Risorgimento (id est Latine "Vindicatio") condidit. Mense Iunio 1848 legatus populi in parlamento creatus est.

Die 15 Aprilis 1851 agriculturae, mercaturae, classis et aerarii minister in administratione Maximi D'Azeglio factus est. Mense Novembri 1852 Cavour Regni Sardiniae Praeses Consilii creatus est et mansit usque ad diem 17 Martii 1861, cum Rex Sardiniae Victorius Emanuel II rex novi regni Italiae factus et paulo post Cavour primus Praeses Consilii huius novae civitatis.

Paulo post tamen scilicet propter malariam die 6 Iunii 1861 Cavour obiit.

Administratio regni Italiae cui Cavour praefuit[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum Cavour spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!