Adolphus Köster

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Adolphus (Adolf) Köster (natus in oppido Verda apud Bremam 8 Martii 1883, mortuus Belgradi 18 Februarii 1930) fuit legatus et vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Köster ad annum 1894 in oppido Kappeln (in Sliasvico), deinde ad annum 1900 in oppido Bergedorf apud Hamburgum vixit. Postquam maturitatem adeptus est, Marburgi theologiae et philosophiae stidebat, et anno 1905 probationem accepit. Anno 1907, Erlangae doctor philosophiae promotus est. Tum diurnarius et scriptor laboravit atque anno 1912 habilitatus est et docens privatus in Universitate Monachii docebat. Inter primum bellum mundanum diurnarius de pugnis rationes dabat. Anno 1918, pro cancellaria reipublicae Borussiae, deinde ab initio anni 1919 pro cancellaria imperii laboravit, et eodem anno commissarius Germaniae in regione Sliasvici Septentrionalis fuit, ubi suffragium habebatur, an hic pagus ad Daniam vel ad Germaniam pertineret.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 10 Aprilis 1920 Köster Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Müller I nominatus est, sed iam 21 Iunii eiusdem anni hoc officium finitum est. Die autem 26 Octobris 1921, is Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Wirth II nominatus est et ad 14 Novembris 1922 mansit.

Legatus Germaniae[recensere | fontem recensere]

Köster, postquam administerium reliquit, anno 1924 legatus Germaniae Rigae in Lettonia factus est, et ad annum 1928 mansit. Deinde legatus Belgradi fuit. Cum ibi anno 1930 non iam grandaevus inflammatione caeci mortuus esset, hic nuntius multos homines magno dolore adfecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |

Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) |

Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk
Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |

Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) |

Gulielmus Stuckart (NSDAP)
Consilium Ministrorum Müller I (27 Martii 1920 - 21 Iunii 1920)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Ericus Koch (DDP) | Adolphus Köster (SPD) | Andreas Blunck (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Alexander Schlicke (SPD) | Otto Geßler (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Eduardus David (SPD)
Consilium Ministrorum Wirth II (26 Octobris 1921 - 14 Novembris 1922)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis) Adolphus Köster (SPD) Gustavus Radbruch (SPD) Andreas Hermes (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) Antonius Fehr (BBB) Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) |

Ioannes Giesberts (Centrum)