Otto de Schlieben

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Otto de (Theod. Otto von) Schlieben (natus 14 Ianuarii 1875 oppido Groß-Rinnersdorf (Silesia), mortuus 22 Iulii 1932 Salinis Saxonicis) vir publicus Germaniae Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, de Schlieben iurisprudentiae studebat atque anno 1896 primam probationem accepit. Deinde referendarius iudicii et ab anno 1900 referendarius administrationis fuit. Anno 1904 secundam probationem accepit et deinde in magistratu pagi Hanoviae laboravit. Anno 1906 in magistratu urbis Dusseldorpii vigiles rexit et 1910 praeses pagi Heilsberg in Burussia Orientali factus est. Anno 1915 adiutor in ministerio Borussiae factus est et 1916 - 1918 in cancellaria Imperii laboravit. Deinde in magistratum imperii possessionum mutavit et anno 1919 in Administerium Imperii Aerarii Publici mutavit et iterum promotus est. Annis 1926 - 1929 praeses magistratus tributorum Magdeburgi erat. Ab anno 1930 inter rectoris foederis industriae saccheri fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De Schlieben, qui ante annum 1918 sodalis factionis conservativae, deinde DNVP fuit, 15 Ianuarii 1925 ipse in administerio Luther I Administer Imperii Aerarii Publici nominatus est. 25 Octobris eiusdem anni cum aliis administris DNVP consilium ministrorum reliquit, quod hi foedera Locarni signata recusaverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici
Imperial Coat of arms of Germany (1889–1918).svg
Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)
Consilium Ministrorum Luther I (15 Ianuarii 1925 - 5 Decembris 1925)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Luther (nullius factionis) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Martinus Schiele (BVP) | Otto Geßler (DDP) | Iosephus Frenken (Centrum) | Otto de Schlieben (DNVP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) |

Carolus Stingl (BVP)