Rudolphus Hilferding

E Vicipaedia
Rudolphus Hilferding anno 1923

Rudolphus (Theodisce: Rudolf) Hilferding (natus 10 Augusti 1877 Vindobonae, mortuus 11 Februarii 1941 fuit vir publicus, diurnarius, oeconomicus, theoreticus Marxismi Germaniae Austriaca origine.

Familia, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Parentes Iudaei fuerunt. Anno 1904 uxorem duxit; anno 1922 divortium fecit. Postquam maturitatem accepit, annis 18961901 Vindobonae medicinae studebat nec non oeconomiae studium absolvit. Anno 1901 doctor medicinae promotus deinde Vindobonae medicus liberorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Finanzkapital, 1923

Iam studiosus Sociali Democraticae Factini Austriae accessit. Ab anno 1906 in academia factionis SPD Berolini docuit. Quod vigiles Borussiae ei exmissuri? minabantur, ab anno 1907 pro actis diurnis factionis nomine Vorwärts scripsit. Annis 1915 medicus militaris in exercitu Austro-Hungarico militavit. Anno 1917 sodalis USPD factionis extremae sinistrae fuit et ad annum 1923 eius acta diurna Freiheit edidit. Ab anno 1922 nitebatur, ut USPD et SPD iterum consociatae essent: Et ipse iterum sodalis SPD factus est. Anno 1923 propositum novae pecuniae Theodiscae nomine Rentenmark fecit, ut pecunia pristina, quae omnem pretium amiserat, tolleretur. Diebus 13 Augusti6 Octobris 1923 in consilio ministrorum Stresemann Administer Imperii Aerarii Publici erat. Anno 1924, primo legatus Dieta Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. In consilio ministrorum Müller II iterum Administer Aerarii Publici nominatus est. Post Diem Veneris Atrem, cum pretia primum apud bursas Novi Eboraci collapserunt, 21 Decembris 1929 a magistratu suo se recessit, quod consilia eius etiam a sua factione vituperata sunt.

Exilium et mors[recensere | fontem recensere]

Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Hilferding civitatem Theodiscam amisit et primum Turicum, deinde (anno 1938) Lutetiam fugit. Postquam Germania Franciam Bello Orbis Terrarum II expugnavit, Hilferding Massiliae captus acerrimeque cruciatus Lutetiae mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici

Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)

Consilium Ministrorum Stresemann I (13 Augusti 1923 - 4 Octobris 1923)

Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum) |

Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)