Fridericus de Rosenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus de Rosenberg (ad dextram) cum Guliemo Cuno cancellario 1 Iunii 1923

Fridericus de (Theod. Frederic von) Rosenberg (natus 26 Decembris 1874 Berolini, mortuus 30 Iulii 1937 oppido Fürstenzell (Bavaria)) legatus et vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Rosenberg, postquam maturitatem adeptus est, iurisprudentiae studebat et anno 1897 doctor promotus minister publicus iustitiae Borussiae laborare coepit, anno 1903 munus legati appetebat et assessor ad magistratum rerum exterarum accessit. Anno 1917 legatus erat, cum Germania cum Russia de pace agebat. Anno 1918/1919 apud legationem Germaniae in Helvetia laboravit, deinde in magistartum exterarum rerum revertit. Annis 1920 - 1922 legatus Germaniae Vindobonae erat, deinde brevi tempore Hafniae. Annis 1924 - 1933 legatus in Suecia, annis 1933 - 1935 in Turcia fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Rosenberg, qui nullius factionis sodalis erat, 22 Novembris 1922 Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Cuno nominatus est et hunc honorem ad 12 Augusti 1923 tenuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]