Paulus Moldenhauer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus (Paul) Moldenhauer (natus 2 Decembris 1876 Coloniae, ibidem mortuus 1 Februarii 1947) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Popularis (DVP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Pauli magister gymnasii fuit. Ipse anno 1896 Coloniae maturitatem adeptus est et deinde Bonnae et ab anno 1898 Goettingae iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1899 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum ad annum 1902 societatibus cautionum Coloniae et Aquisgrani laboravit. Anno 1901 in scientia cautionum habilitatus est et anno 1903 professor extraordinarius, anno 1907 ordinarius in universitatem Coloniae vocatus est. primo bello mundano (1914 - 1918) centurio interfuit. Deinde multa itinera studiorum in varias mundi terras fecit. Anno 1931 professor in Universitatem Berolinum vocatus est, quo in munere ad annum 1943 mansit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1919 - 1921 Moldenhauer sodalis DVP legatus Consilii ad Rem Publicam Constituendam Borussiae fuit. Anno 1920 etiam legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1932 mansit. 11 Novembris Administer Imperii Oeconomiae in consilio ministrorum Müller II nominatus est. 23 Decembris eiusdem anni Moldenhauer Administer Imperii Aerarii Publici factus est. Etiam 30 Martii 1930, cum novus cancellarius Henricus Brüning factus esset, Moldenhauer officio diutius tenuit. Sed cum consilia sua in factione DVP vituperabatur, 21 Iunii 1930 a magistratu se recessit. Anno 1932/1933 Moldenhauer inter legatos Consilii ad arma tollenda Ganavae fuit.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Moldenhauer post bellum arcam pensionum societatis I.G. Farben administrabat. Anno 1947 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Oeconomiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Rudolphus Wissell (SPD) |

Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) |

Albertus Speer (NSDAP)
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici
Imperial Coat of arms of Germany (1889–1918).svg
Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)
Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |

Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |