Andreas Hermes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Andreas Hermes
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Hermes: imago
Nativitas: 18 Iulii 1878; Colonia Agrippina
Obitus: 4 Ianuarii 1964; Berg
Patria: Germania

Andreas Hermes (natus 16 Iulii 1878 Coloniae, mortuus 4 Iulii 1964 in vico Krählingen apud Aerwilram) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri et deinde CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Hermes, postquam maturitatem adeptus est, 1896 - 1901 Bonnae, Ienae, Berolini agriculturae atque philosophiae studebat. Deinde (anno 1901) agriculturae magister et consiliarius educatoris (annis 1902 - 1904) laboravit et anno 1906 doctor promotus est. Deinde usque ad annum 1911 adiutor educationis in Societate Theodisca Agriculturae fuit. Annis 1911 - 1914 director Societatis Internationalis Agriculturae Romae erat. Primo bello mundano Hermes pro magistratu victus belli Germaniae laboravit. Anno 1919 magister publicus superior in Administerio Imperii Oeconomiae factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hermes anno 1920 uxorem duxit atque ex ea tres filios et duas filias habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hermes, qui anno 1920 factionem Centri accesserat, 30 Martii 1920 Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio administrorum Müller I factus est. Hoc magistratu et Constantino Fehrenbach et Carolo Iosepho Wirth cancellariis ad diem 10 Martii 1922 fungebatur. A die 26 Octobris 1921 usque ad 13 Augusti 1923 - etiam, cum iam Gulielmus Cuno cancellarius esset, Administer Imperii Aerarii Publici erat. Annis 1924 - 1928 legatus senatus terrae Borussiae, tum ad annum 1933 Dietae Imperii Germanici erat. Eodem tempore praeses consociationis foederum agricolarum Theodiscorum et annis 1930 - 1933 praeses societatum agriculturae (Raiffeisen) erat.

Temporibus dictaturae Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Hermes consilia Nazistarum omnino repudiavit et 1933 omnes magistratus deposuit. Itaque brevi tempore in carcerem coniectus est. Anno 1936 in Columbiam in exilium iit et anno 1939 revertebat, ut familia ei in exilium sequeretur. Sed cum secundum bellum mundanum interim exarsisset, hoc facere impeditus est. Hermes deinde particeps Coniurationis 20 Iulii 1944 fuit et a coniuratoribus administer agriculturae destinatus est. Idcirco iterum in carcerem missus et 11 Ianuarii 1945 ad mortem damnatus est. Sed antequam poenam solverat, Berolinum a militibus Sovieticis occupatum est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1945 Hermes Berolini novam factionem CDU cum aliis condidit. Consiliarius Berolini agriculturae factus est, sed iam mense Decembri ab Unione Sovietica depositus est, quod novam dictaturam repudiavit. Itaque in Germaniam occidentalem iit et ibi legatus parlamenti Zonae occupationis consociatae Britannicae et Americanae, postea et Francicae Francofurti erat. Anno 1948 praeses Foederis Germanici Agricolarum electus est et ad annum 1955 mansit. Paene 1949 Administer Foederalis Rei Agrariae primus nominatus est, sed propter controversias cum Conrado Adenauer id fieri non potuit. Hermes enim contra divisionem Germaniae in duas partes certavit. Annis 1954 - 1958 Hermes etiam praeses Foederis Europaei Agriculturae erat. Sed tum propter aetatem provectam magistratus omnes remisit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Robertus Schmidt (SPD) |

Andreas Hermes (Centrum) | Antonius Fehr (Foedus Agricularum Bavaricum) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Haslinde (Centrum) | Martinus Schiele (DNVP) | Hermannus Dietrich (DDP) | Martinus Schiele (DNVP) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Gualterius Darré (NSDAP) |

Herbertus Backe (NSDAP)
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici
Imperial Coat of arms of Germany (1889–1918).svg
Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)
Consilium Ministrorum Müller I (27 Martii 1920 - 21 Iunii 1920)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Ericus Koch (DDP) | Adolphus Köster (SPD) | Andreas Blunck (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Alexander Schlicke (SPD) | Otto Geßler (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Eduardus David (SPD)
Consilium Ministrorum Fehrenbach (25 Iunii 1920 - 4 Maii 1921)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Constantinus Fehrenbach (Centrum) |

Rudolphus Heinze (DVP) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Ericus Koch (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ernestus Scholz (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Ioannes de Raumer (DVP)
Consilium Ministrorum Wirth I (10 Maii 1921 - 21 Octobris 1921)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Georgius Gradnauer (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) |

Gualtherius Rathenau (nullius factionis)
Consilium Ministrorum Wirth II (26 Octobris 1921 - 14 Novembris 1922)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis) Adolphus Köster (SPD) Gustavus Radbruch (SPD) Andreas Hermes (Centrum) | Robertus Schmidt (SPD) Antonius Fehr (BBB) Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) |

Ioannes Giesberts (Centrum)
Consilium Ministrorum Cuno (22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Cuno (nullius factionis) |

Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Ioannes Becker (DVP) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Carolus Stingl (BVP) |

Henricus Albert (nullius factionis)