Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iuno

E Vicipaedia
(Redirectum de Juno)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Iuno (discretiva)

Denarius a triumviro monetario Tito Carisio circa 46 a.C.n. percussus. Ex una parte caput Iunonis Monetae, ex altera intrumenta monetariae artis conspicua sunt.
Trias Capitolina Praenestina : a sinistra ad dextram Minerva, Iuppiter, Iuno.

Iuno (-onis, f.) fuit maxima dea Romana quae multis muneribus fungebatur : nam erat dea matrimonii, partus atque omnino feminarum quae, ut viri per Genium suum, sic per Iunonem suam iurabant. Non solum in vita privata pollebat, rebus publicis quoque operam dabat : nam regno et imperio praeerat (Iuno Regina). Ne a bello quidem abhorrebat ut quae multis investigatoribus modernis[1] patrona bellicae iuventutis visa est.

Deae Graecae Herae (Ἥρη aut Ἥρα) adsimulata est. Aliae deae externae, Etrusca Uni et Carthaginiensis Tanit/Caelestis in eandem deam atque Iuno coaluerunt.

Animalia ei cara erant pavo, qui pro superbia et cupidine muliebri formositatis stabat, capra, anser et aliquatenus (saltem Iunoni Sospitae dictae) serpens. Mensem Iunium tamquam suum vindicabat nec, quamquam cum luna arte coniuncta erat, tamen diem septimanae sibi dicatum accepit quia nulli planetae nomen suum indiderat.

De fabulis mythologicis[recensere | fontem recensere]

Iuno et Iuppiter.. Tabula picta Hannibalis Carracci.

Postquam Herae adsimulata est, omnes fabulas Homericas vel Hesiodicas vel ab aliis poetis de dea Graeca traditas ad Iunonem suam transtulere Romani, in primis genealogiam divinam. Ut Hera filia Croni Rheaeque dicebatur, sic Iuno fuit filia Saturni et Opis (unde Saturnia[2] a poetis Latinis saepe appellatur), soror eademque uxor Iovis, mater Vulcani Martis Hebae, soror Neptuni Plutonis Cereris Vestae. Dum origines Romanas cum bello Troiano conectere cupiunt poetae Latini novas fabulas mythologiae Iunonis addidere quorum plerasque in Aeneide Vergiliana legere placet.

In Aeneide[recensere | fontem recensere]

Vergilius mores deae Graecae retinuit, maiestatem, superbiam, iracundiam, zelotypiam, in primis Troianorum odium e iudicio Paridis et raptu Ganymedis ortum[3]. Itaque ineunte Aeneide classis herois Aeneae saevae memorem Iunonis ob iram[4] iamdiu per maria errat atque multos labores perpessi sunt comites eius. Tum Iuno Aeolo persuadet ut immissis ventis quorum custodiae praepositus erat tempestatem magnam excitet, quae naves mergeret. At Neptunus postquam regnum suum iniussu suo turbari sensit, e gurgite emersit et fluctus pacavit. Conflictatae naves Aeneae in Africam adpulere prope Carthaginem , in qua urbe Iuno lautissimo cultu fruebatur[5] : unde dubitare non licet quin Iuno deae Poenae Tanit adsimuletur, quae post Carthaginem deletam sub nomine Iunonis Caelestis Romae et in Imperio Romano adorabatur. Libro quarto astutiis Aeneae matris, Veneris, decepta Iuno amori Didonis et Aeneae favet dum sperat heroem Dardanum sic ab Italia arcere posse. Sciebat enim, si in Italiam ad sedes fatis sibi destinatas pervenerit Aeneas, fore uti progenies eius Romana olim Karthaginem suam deleret. At fata mutare ne diis quidem licet. Itaque postquam maritum Iovem precibus et minis inritis frustra fatigaverat exclamat :

flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lauinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus,[6]

Nec mora : per ministerium Allecto, monstri inferni, cruentum bellum inter Rutulos et Dardanos ciet. Atque Turnum, ducem Rutulorum, usque ad mortem tuetur : sed tanta fata multo sanguine effuso morari quidem potuit, abolere non potuit. Pertinaciam odii personae suae miratus ipse poeta dubitanter quaerit : Tantaene animis caelestibus irae?[7].

Extrema Aeneide tantum, postquam Iuppiter magnos honores apud Latinas gentes ei pollicitus est, deponit iram :

" ...
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores."
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;[8]

Apud Ovidium[recensere | fontem recensere]

Aliud testimonium malevolentiae Iunonis erga Romanos tradidit Ovidius cum cecinit bello inter Titum Tatium et Romulum ipsam Iunonem portam urbis Romuleae aperuisse ut viam militibus Sabinis faceret[9]. Una Venus sensit atque a Naiadibus templi Iani auxilum petivit, quae ingenti copia ferventis aquae immissa hostes iam introeuntes reppulerunt (in aliis narrationibus eiudem rei ipse Ianus hoc agit).

De cultu Romano[recensere | fontem recensere]

Statua Iunonis Reginae diadematae et globum manu tenentis, tamquam regina mundi. Museum Lupariense

Non tantum tamquam paredram Iovis in triade Capitolina Etrusca, ubi sub umbra mariti latebat, Iunonem venerabantur Romani sed multa templa et luci ei sacra erant tam in Urbe quam in Latio. Quia variis muneribus fungebatur illa dea variis quoque appellationibus vel potius cognominibus distinguebatur, quorum praecipua sunt : Iuno Regina, Iuno Lucina, Iuno Pronuba, Iuno Iuga, Iuno Cinxia, Iuno Moneta, Iuno Sospita, Iuno Curitis, Iuno Caprotina, Iuno Sororia, Iuno Covella.

Iuno Regina[recensere | fontem recensere]

Ut in Aeneide, Iuno Regina primo dea hostium fuit : cum enim dictator Camillus anno 396 a.C.n. iamdiu Veientium civitatem obsideret, victoriam sibi ut pararet poliadem deam illorum (Etruscam Uni ?) evocationis ritibus ad Romanos pellicere suscepit. Quapropter si victor fuisset deae aeternam sedem et lautissimum cultum Romae pollicitus est. De quo mira fabula tradebatur : nam cum, urbe capta, Camillus statuam Iunonis e templo suo eripi atque Romam transferri iussisset, miles quidam qui iussa persequebatur deam percontatus esse dicitur an Romam venire vellet (incertum per iocum an serio) et mirantibus cunctis statua clara voce respondit se velle. Non multo post ipse Camillus templum in Aventino monte Iunoni Reginae dedicavit[10]. Maxima dea Carthaginensium, Tanit/Caelestis, et ipsa Iunoni Reginae adsimulata est (non tantum a poeta Aeneidos!). Et Iuno Capitolina Regina nonnumquam dicebatur : illa Iuno enim cum imperio regio coniuncta erat[11].

In nummis imperatricum Romanarum, quibus libenter adsimulabatur, Iuno Regina saepe expressa est tamquam figura muliebris stans, pateram et sceptrum tenens. Nonnumquam pavo ad pedes addebatur.

Iuno Sospita[recensere | fontem recensere]

Denarius Lucii Roscii Fabati. Ex una parte caput Iunonis Sospitae, ex altera virgo cibum draconi praebens.

Iuno Sospita vel fortasse potius Sispes[12] dea bellatrix erat quae Lanuvii, in antiqua civitate priscorum Latinorum, colebatur. In magno honore illius cultum Romani habebant, ut apparet ex accurata descriptione a Cicerone[13] nobis relicta et multis nummis figuram eius exhibentibus. Nam tempore Reipublicae liberae effigies Sospitae frequentior in denariis invenitur quam universarum aliarum Iunonum : expressa est a monetariis gentium Papiae[14], Prociliae[15], Rosciae[16], Thoriae[17]. Aspectus insolitus erat : pelle caprina caput tergumque adoperta et soccis recurvis calceata hastam altera manu vibrabat, altera scutum tenebat. Draco cristatus eam anteibat[18] de quo fabula digna relatu tradebatur : nam virginitatem puellarum probaturi Lanuvini eas in speculam vicinam serpentis ibi viventis manu nutriendi causa immittebant ; si salvae et sospites redibant annus fertilis futurus erat nec de virginitate earum dubitare licebat[19]. Quae fabula in denario gentis Rosciae conspicua est.

Templum Lanuvinum Iunoni Sospitae Matri Reginae (I.S.M.R. in denario gentis Thoriae legitur : qui titulus ostendit deam et imperii et belli et fertilitatis[20] simul fuisse) dedicatum exeunte Bello Sociali a senatu Romano restitutum est[21]. Consules Romani ad sacra Iunonis Sospitae facienda Kalendis Februariis[22] Lanuvium pergere solebant[23]. Nam illud templum ob antiquitatem multo venerabilius erat quam templum Romanum a C. Cornelio Cethego anno 197 a.C.n. bello contra Insubres Iunoni Sospiti votum[24] et quarto dehinc anno ab eodem censore facto in Foro Holitorio dedicatum[25]. Etenim archaeologi fundamenta templi Tuscanico genere saxis quadratis e topho "peperino" aedificati ibi reperta ad ultimam partem sexti saeculi a.C.n. referunt. Et aedificia anteriora cultui destinata fortasse iam octavo saeculo a.C.n. subter fuisse suspicantur[26]

Iuno Curitis[recensere | fontem recensere]

Iuno Curitis vel Quiritis dea bellatrix erat[27], hasta clipeoque praedita et in curru stans quae maxime apud Faliscos iunonicolas[28] per pontificem colebatur[29], unde cultus eius fortasse Romam evocatus est : certe templum ei dedicatum in Campo Martio stabat, cuius dies natalis VI octobris erat[30]. Tiburte quoque cultus eius nobis per Servium[31] et inscriptiones[32] notus est.

Scriptoribus antiquis[33] hoc cognomen a vocabulo Sabino, "curis", hastam significante ductum visum est. Ita cum urbe Sabina Curibus et curiis (quas moderni philologi potius a *co-viria ducunt), antiquis divisionibus populi Romani in quibus dilectus militum fiebant, hanc appellationem cognatam esse voluerunt. Preces Tiburtinae a Servio traditae Iunonem patronam curiarum iuventutisque bellicae esse confirmant : Iuno Curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas. Praeterea in omni curia Romana tabula Iunoni Quiriti sacrata erat[34]. Ita in traditione historica Romana Iuno Curitis est 'Iuno Hastata' e Curibus a rege Tito Tatio Romam invecta ut patrona curiarum fieret. An revera Iuno Curitis Iuno Sabina fuerit dubitare tamen licet : nec Falerii nec Tibur, nedum Lanuvium in agro Sabino sunt. Postquam nomen civium, Quirites, e Curibus etymologia populari duxerunt atque ad fabulam regis Titi Tatii rettulerunt, philologi antiqui alias fabulas 'Sabinas' addere potuerunt ludi etymologici continuandi causa. Sic saltem putat Iacobus Poucet[35].

Nonnullos ritus feriarum Faleriis celebratarum in eius honorem per quandam elegiam Ovidii[36] novimus : ad aram antiquam in luco sacro positam suovetaurilia fiebant, cum pueri iaculis (curi ?) capram certatim venarentur ( praemium enim ipsa erat illius qui vulneraverat). Qua statua deae curru vehebatur viae veste sternebantur. Qui cultus tam Faliscus quam Tiburtinus Argo e Graecia in Latium advectus a profugo comite Agamemnonis dicebatur et in inscriptionibus Iuno illa, ut Hera, Argeia[37] cognominatur. Multas similitudines Iuno Curitis cum Iunone Sospita praebet.

Iuno Lucina[recensere | fontem recensere]

Iuno Lucina, ut quae infantes in lucem edat, est patrona partus et mulierum paturientium[38]. Diebus festis matronae eam talibus laudibus canebant :

"tu nobis lucem, Lucina, dedisti"
vel
"tu voto parturientis ades"[39]

Templum ei Kalendis Martiis anni 375 a.C.n. in monte Esquilino a matronis dedicatum est[40] (Kalendae universorum mensium Iunoni sacrae erant[41]). Die natali huius templi Matronalia quotannis celebrabantur : matronae florum coronas deae adferebant atque ture odorifero fumigabant. Annalium scriptor Lucius Piso et poeta Ovidius auctores sunt ante templum aedificatum ibidem Romanos Iunonem in luco sacro veneratos esse, iam tempore regum Romuli[42] et Servii Tullii[43]. Ubi docuisse ritum Lupercalium sterilitatis amovendae causa narrabatur (Ovidius) et Romani si qui liberi eis nati essent nummum deae consecrabant (Lucius Piso).

In quo munere dolorum partus levandorum certamen erat inter Dianam et Iunonem adeo ut Catullus non dubitarit canere Iunonem Lucinam nomen Dianae esse cum parturientibus adest :

Tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis[44]

Etenim Lucina dea sui iuris primo fuit ; postea sive Dianae sive Iunoni adsimulata est.

Iuno Pronuba, Iuga, Cinxia...[recensere | fontem recensere]

Iuno caerimoniis nuptiarum praesidebat atque paene omnes ritus matrimoniales suam Iunonem habebant. Iuno Pronuba[45] nuptias inibat, Iuno Domiduca[46] puellam ad domum mariti ducebat, Iuno Iuga[47] vel Iugalis coniuges sub iugum matrimonii coniungebat, Iuno Cinxia vel Cinctia cingulum nuptae prima nocte solvebat[48]...

Iuno Moneta[recensere | fontem recensere]

Statua Iunonis Reginae cum sceptro et patera, Iuno Barberini vulgo dicta.

Aedes Iunonis Monetae Kalendis Iuniis anni 344 a.C.n. in Arce dedicata est, postquam dictator Lucius Furius Camillus (filius magni Camilli) bello cum Auruncis anno priore eam voverat[49]. Secundum traditionem historicam Romanam eo ipso loco aedificata est ubi domus Marci Manlii Capitolini anno 384 a.C.n. solo adaequata erat[50] postquam regni adfectationis convictum eum e saxo Tarpeio praecipitavere. Eodem loco et regia Sabina Titi Tatii fuerat[51].

Duae dies quotannis Iunoni consacratae erant : Kalendae Iuniae[52], dies natalis templi in Arce, qui dies dupliciter Iunonius dici potest quoniam Kalendae universae a Martio ad Decembrem huic deae sacrae sunt et Iunius mensis a nomine eius dictus vulgo habebatur[53], et dies 10a Octobris[54] = a.d.VI Idus Oct., nescimus qua de ratione.

Aliquanto postea anno 269 a.C.n. postquam thesauris argenteis Tarentinorum potiti sunt, Romani primam officinam monetariam in Urbe instituerunt[55], quae in Arce prope templum Iunonis collocata a cognomine deae nomen suum duxit. Ita mox Iuno dea nummorum signatorum, quam hodieque monetam appellamus, facta est sive casu ob fortuitam vicinitatem, sive quia iam antea dea auro et metallis pretiosis prae-monetariis -id est metallis quibus ad res emendas vel debita solvenda ante monetam creatam pondo hominesutebantur- praesidebat. Nam explicatio cognominis Monetae difficilis est. Tres praecipuas coniecturas etymologicas referre libet :

  • 1)Plerique investigatores tam antiqui quam moderni[56] hoc nomen a verbo monendo duxerunt. Hanc appellationem auctores antiqui sive ad praeclaram fabulam anserum Capitolinorum Iunoni sacrorum referebant[57] qui anno 390 a.C.n., tum cum Galli Capitolium obsidebant, Marcum Manlium Capitolinum et ceteros custodes Arcis de furtivo et nocturno adventu hostium monuerunt sive ad vocem ex aede Iunonis in Arce emissam et Romanos quo modo terrae motum procurarent docentem[58]. Ergo Iuno Moneta est Iuno 'quae monet' vel 'quae monuit' et nomen officinae et nummis datum fortuitum est. Discrepantiam inter Moneta cum e longa et participium monita cum i brevi qui hanc etymologiam tuentur tollere voluerunt dum simile par obsoletus/solitus comparant. At moneo verbum causativum est, non quod permanentiam in statu indicet. Porro sensus activus huius suffixi nisi in verbis edendi bibendique (pransus, cenatus, potus...) exemplaribus probandis caret. Itaque non omnes hanc etymologiam recipiunt.
  • 2) Nuper investigator Francogallus etymologiam aliam iam olim a Carolo Lenormant[59] editam multis et novis argumentis defendit[60] : Monetam a radice indoeuropaea *m(o)ni ductam vult, quae collum significat et in aliis linguis nomen torquis praebet, a Latina autem lingua non abest quoniam in vocabulo 'monile' agnoscitur[61]. Ita Iuno Moneta primum significasset 'Iunoem quae monile gerit' (simili modo Torquatus qui torquem gerit, barbatus qui barbam habet). Scilicet Romani illius interpretationis omnino ignari erant eo magis quod aetate Ciceroniana paene omnes deae Latinae monile gerebant : sed deae similes 'torquatae' in mythologicis fabulis Celticis et Germanicis reperiuntur. Et quia ante monetam creatam aurum et cetera metalla pretiosa in monilibus et ornamentis eiusdem generis a divitibus cumulabantur Iohannes Haudry putat Iunonem Monetam auro prae-monetario praefuisse : quod si ita est, causa fuit cur eius templum ad officinam monetariam locandam a Romanis electum sit.
  • 3)Tertia etymologia olim a Carolo Lenormant praetereundo proposita recentes fautores[62] nacta est, quae monetam e radica Semitica m-n-h/m-n-y ut minam (Graece μνᾶ) ducere vult. Mina enim est unitas valoris et ponderis in metallis pretiosis usitata et vocabulum a Phoenicis sumptum est. Eadem radix etiam cognomen deis Semiticis praebuit, ut Ishtar Menut in Babylonia et ipsa Tanit Carthaginiensium quarum Iuno Moneta interpretatio Romana videri potest. Quocirca et ipsa metallis pretiosis et divitiis praeerat.

Tempore imperatorum Romanorum, secundo et tertio saeculo, Moneta in nummis saepe expressa est tamquam figura muliebris bilancem et cornucopiam tenens. Tunc vinculo cum Iunone abrupto, allegoria divina sui iuris fuisse videtur, ut multae aliae.

Iuno Covella[recensere | fontem recensere]

Iuno Covella[63] erat dea lunae nascentis et crescentis. Ex illo antiquo tempore quo Kalendarium Romanum ad vicissitudines lunae dirigebatur Kalendarum die universorum mensium, simul atque nova luna conspicua esse renuntiabatur, rex sacrorum et pontifex minor sacra faciebant. Quo effecto et Curia calabra in Capitolium convocata, sive quinquies si nonae quintus dies mensis erant sive septies si septimus, clamabat pontifex 'calo Iuno Covella'[64]. Eodem die regina sacrorum in Regia Iunoni porcam vel agnam immolabat. Moderni saepe hoc verbum cum 'cavo' vel 'coho' coniunxerunt[65], existimantes primis diebus lunaris mensis lunam 'cavam' esse. Non liquet. Simili modo Laurentes Iunonem Kalendarem colebant.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Genovefa Dury Moyaers et Marcellus Renard 1981, 'Aperçu critique des travaux relatifs au culte de Junon" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt II (cur. Wolfgang Hause) : 142-202. ISBN 3-11-008468-6

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fritz Graf, 'Iuno' in Der Neue Pauly.
  2. Ovid. Metamorphoses XIV,782 etc.
  3. Ovid. Fasti VI,43-44.
  4. I,4.
  5. I,15-16.
  6. VII,312-315
  7. I,11
  8. XII,840-841.
  9. Ovid. Metamorphoses XIV,781sqq.
  10. Apud Dion. Hal. XIII,3. Titus Livius V,21-22. Valerius Maximus I,8,3. Val. Max. solus errore manifesto eam Monetam fuisse dicit.
  11. Ovid., Fasti VI,37-38.
  12. Forma antiqua in inscriptionibus Lanuvinia reperta S(E)ISPES est (CIL 14, 2090 et Festus sub verbo). Unde titulus IVNONI SISPITAE in sestertiis imperatorum Antonini Pii (RIC 608) et Marci Aurelii (RIC 1522).
  13. Nat. deor. I,82.
  14. Crawford 384 et 472
  15. Crawford 379
  16. Crawford 412
  17. Crawford 316
  18. In denariis gentis Prociliae et in sestertiis imperatorum Antonini Pii et Marci Aurelii
  19. Propertius IV,8.
  20. IM Duval, "Les Lupercales, Junon et le printemps.', Annales de Bretagne et des pays de l'Ouest. 83(1976) : 253-272. Hic legere potes
  21. Cicero, de div.. I,99.
  22. Fasti Antiates Maiores. Ovidius, Fasti, II 55-58.
  23. Cicero, Pro Murena, 90. Titus Livius VIII,14.
  24. Titus Livius XXXII,30
  25. Titus Livius XXXIV,53,1.
  26. Repertorio dei santuari del Lazio curantibus Letizia Ceccarelli et Elisa Marroni, Romae, 2011 : 211-216.
  27. Martianus Capella De Nupt. Merc. et Philol. II 149: "Curitim debent memorare bellantes".
  28. Ovid. Fasti VI,79.
  29. CIL 11, 3100 CIL 11, 3125 CIL 11, 3126
  30. Festus 43,55.
  31. Ad Aen. I,17.
  32. CIL 14, 3556
  33. Ovidius, Plutarchus, Paulus Diaconus
  34. Dion Hal. II,50,3 qui eas ad regem Titum Tatium refert.
  35. Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967 : 318-322
  36. Amores III,13
  37. CIL 14, 3556
  38. Cicero, Nat. deor. II,68.
  39. Fasti III,255-256. Cf. ibid. VI,39-40 et II,435-452 ubi etymologiam sive a luce sive a luco proponit.
  40. Fasti Praenestini (ad verbum "Beleg" imprime "AE 2007, 00312")
  41. Macrobius, Sat. I,15,18.
  42. Ovidius, Fasti II,431-436.
  43. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,15,5.
  44. Catullus XXXIV,13-14.
  45. Aen. IV,166 et VII,19 : Bellona Pronuba, locutio ironica in ore Iunonis posita.
  46. Augustinus, Civ. dei VII,3.
  47. Festus 92,30 : Iugarius vicus dictus Romae, quia ibi fuerat ara Iunonis Iugae, quam putabant matrimonia iungere.
  48. Arnobius III,25. Festus 55,20. Martianus Capella De Nupt. Merc. et Philol. II 149: Iterducam et Domiducam, Unxiam, Cinctiam mortales puellae debent in nuptias convocare...
  49. Titus Livius VII,28. Ovid. Fasti VI,183-189.
  50. Titus Livius VI,20.
  51. Plutarchus, Romulus, 26.
  52. Fasti Venusini
  53. Fasti VI,20-63 ubi tamen Ovidius etiam alias origines proponit.
  54. Fasti Antiates maiores
  55. Plinius Maior XXXIII,13
  56. Ernout-Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine.
  57. Scholia ad Lucanum I, 380.
  58. Cicero, De div I, 101
  59. 1850 in Trésor de numismatique et de glyptique.
  60. Iohannes Haudry, Juno Moneta. Aux sources de la monnaie, Mediolani, Archè, 2002. Recensio critica a Iacobo Poucet Recensio critica a dominico Briquel Recensio a IP Brachet
  61. Fortasse etiam mons, montis (vide Ernout Meillet).
  62. Theo Vennemann, Münze, mint, and money: An etymology for Latin Moneta qui etymologiam I Haudry aspernatur.
  63. Varro LL VI,27 et commentarius ad locum in editione Collection des Universités de France : nam textus manuscriptorum corruptus est.
  64. Varro loc. cit. et Macrobius Sat. I,15.
  65. Petrus Flobert, Le grand Gaffiot : dictionnaire latin-français, 2000.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iunonem spectant.