Latinitas bona

Neptunus (deus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fons Neptuno dicatus Florentiae

Neptunus deus Romanus oceanorum et marium erat, quem Graeci Posidonem nominabant. Tridens notissimum signum eius est. Frater Iovis et Plutonis erat, quia quoque filius primevi deorum Opis et Saturni. Uxor eius Salacia erat, et pater multorum liberorum velut, exempli gratia Pegasi, Polyphemi et Proserpinae.

Neptunus devoratus est a patro deorum Saturno. Vomitus autem est Iove adiuvante, cuius dolo pater eius Saturnus satureiam, herbam venenosam, sumpsisset. Sortiti sunt fratres, filii Saturni, ubi quisque regnaturus mundi esset, et Neptunus accepit regnum maris.

Neptunus quadrigas magnas egit, quod equos amabat : itaque ille equester nonnumquam appellabatur atque tum idem esse atque Consus, vetus deus Latinus, credebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]