Forum Holitorium

E Vicipaedia
Forum Holitorium
Ecclesia Sancti Nicolai in Carcere et Templum Spei

Forum Holitorium fuit parva area inter Capitolii declivitatem, Theatrum Marcelli, Tiberim et Portum Tiberinum, statim extra Portam Carmentalem sita. Initio ibi olera vendebantur. Tempore rei publicae in Foro Holitorio quattuor templa aedificata sunt. Unum e templis, quod erat Pietati dedicatum, Theatro Marcelli cedere debuit. Reliquiae trium aliorum templorum (Spei, Iani et Iunonis Sospitae) circa, in et sub ecclesia Sancti Nicolai in Carcere conservatae sunt. Saeculo secundo a.C.n. Forum Holitorium lapide constratum est. Non mediocria viae stratae fragmenta longitudine 90 m prope eandem ecclesiam reperta sunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Forum Holitorium spectant.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!