Fasti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Fasti (Ovidius)
Fasti Antiates Maiores in lapide depicti. Primo saeculo a.C.n., ante novum calendarium a Iulio Caesare anno 46 a.C.n. edictum.

Romae Fasti (-orum vel Fastus, -uum[1]) erant calendarium a pontificibus confectum, in quo indicabantur non tantum Kalendae, Nonae, Idus et nundinae, sed etiam quo die ius dici posset (dies fastus), quo die non posset (dies nefastus, diis sacratus), quo die comitia haberi fas esset (dies comitialis) ac nonnulla eventa insignia. Etiam praecipuae feriae die suo notabantur. Ita proprietates dierum recensebantur : Fasti in arcanis sacerdotum remanserunt, usque ad annum 304 a.C.n., cum Appii Claudi scriba Gnaeus Flavius eos divulgavit[2].

Ita nullo alio vocabulo antiqui Romani utebantur ad sensum exprimendum quod calendarium nominamus, quam fastis.

De Fastorum reliquiis[recensere | fontem recensere]

Fasti Praenestini a Verrio Flacco elaborati.

Multa fragmina Fastorum Romanorum in Italia effossa sunt, in lapide sive incisorum sive pictorum. Tempore Augusti vel Tiberii paene omnes orti sunt, Fasti Antiates Maiores sunt celeberrimum et rarissimum exemplum e tempore Reipublicae liberae. Illi Fasti nomen acceperunt sive a loco in quo sunt reperti : Fasti Amiterni, Caeretani, Feriale Cumanum, Fasti Ostienses, Pinciani, Praenestini[3], Tusculani, Vaticani, Venusini etc. sive ab erudito homine qui eos vulgavit : Fasti Farnesiani, Maffeiani, Fasti Pighiani etc. Fasti Praenestini a docto antiquario Praenestino Verrio Flacco [4], tempore Augusti elaborati sunt, qui eruditos commentarios addidit.

Per traditionem codicum manuscriptorum ad nostram aetatem pervenerunt Fasti Philocali[5] (354) et Fasti Polemii Silvii (quinto saeculo). Praeterea carmen didacticum sub hoc titulo Ovidius poeta edidit, in quo ferias Romanas per ordinem anni recenset.

De notis in Fastis[recensere | fontem recensere]

In Fastis saepe eadem iterantur : itaque brevi modo paucis litteris notantur. Dies nundinarum per octo litteras ABCDEFGH distinguuntur, ita ut nono die eadem littera in vicem redeat, unde nundinae dictae. Vulgo scribuntur K pro Kalendis, NON pro Nonis, EID(VS) pro Idibus.

Item an dies feriatus sit per litteras notatur :

  • F = Fastus dies qui non est publice feriatus. Unde plurali numero vocabulum Fasti ductum est.
  • C = Comitialis, quo die cum populo agi per comitia licet. Dies comitiales ipso facto fasti sunt.
  • N = Nefastus, dies deis sacratus, quo die nec ius dici nec comitia haberi possunt.
  • EN = Intercisi, dies qui parte sui fasti, altera vero parte nefasti. Sic Verrius Flaccus in Fastis suis qui addidit ENDO pro IN antiquitus poni solitum esse. Moderni vero dubitant an re vera Endotercisi latine dici potuerit[6].
  • NP apud maximas ferias invenitur. Quo modo hanc notam legi oporteat in dubio est : nam nihil de ea ab antiquis grammaticis accepimus. Saepe "Nefasti publici" vel "publice" vel aliud huiusmodi (e.g. "Nefas Piaculum") ab eruditis propositum est.
  • FP etiam in fastis quibusdam invenitur. Nescimus quomodo legi debeat. Fortasse Feriae Publicae ? Alii voluerunt NP cum FP coniungere ita ut huiusmodi aliquid significarent, Nefastus P(ost Meridiem?) et Fastus P(ost Meridiem?) : e.g. dies qui mane fastus est, post meridiem nefastus. Non liquet.

Duae notae ad unum tantum vel duos dies pertinent : QRCF pro Quando Rex Comitiavit Fas[7] (die 24 Martii et 24 Maii) ac QSDF pro Quando Stercus Delatum Fas[8] (die 15 Iunii). Item feriae per primas litteras notabantur : CAR vel KARM = Carmentalia, LVPER = Lupercalia, SATVR = Saturnalia, CONS = Consualia etc.

De Fastis consularibus[recensere | fontem recensere]

Fasti triumphales lapidi incisi : fragmentum XX quo triumphi primi belli Punici referuntur.

Cum Romani annos nominibus consulum recenserent, enumeratio consulum velut tabula chronologica erat quae saepe cum Fastis coniungebatur : e.g. in Fastis Ostiensibus. Quocirca enumeratio et ipsa nomen Fastos consulares accepit. Notissimi sunt Fasti Capitolini et Fasti Ostienses.

  • Fragmenta Fastorum Capitolinorum, tempore Augusti marmori incisorum, in Foro Romano, ubi Arcum Augusti vel Regiam regis Numae ornavisse creduntur, iam sedecimo saeculo (1546/47) reperta et anno 1550 a Carolo Sigonio[9]edita, anno 1556 commentario eiusdem instructa[10] sunt. In eadem inscriptione leguntur etiam Acta triumphorum, qui nonnumquam Fasti triumphales vocantur recensentes quo anno et quo die, de quo populo triumphassent imperatores et magistratus populi Romani usque ad annum 19 a.C.n..
  • Fasti Ostienses in marmore scripti non tantum Romanos consules sed etiam duumviros[11] coloniae Ostiensis et praecipua eventa in locis ambobus nobis referunt. Itaque non multum distant ab annalibus[12]. Fragmenta servata ab anno 40 a.C.n. usque ad annum 175 cum multis lacunis pertinent. Cum a sacerdote Vulcani elaborati esse videantur, parietem templi huius dei fortasse ornabant. Tempore Augusti instituti esse videntur ac postea per duo saecula continuati. Magni momenti sunt ad historiam cognoscendam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Columella IX,14,12.
  2. Titus Livius IX,46 : "fastos circa Forum in albo proposuit"  ; Cicero Pro Murena 25 ; Plinius HN XXXIII,17. Valerius Maximus II,5,2.
  3. * Textus (ad verbum "Beleg" imprime "AE 2007, 00312")
  4. Suetonius Gram. 17
  5. Pars sexta est libri cui titulus Chronographa anni 354. Textus Latinus
  6. Varro LL VI, 31 : "Intercisi dies sunt per quos mane et vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta porrecta fas."
  7. Haec sententia attinere videtur ad sacrificium a rege sacrorum in Comitio peractum. Varro, LL VI,31.
  8. Haec sententia attinet ad purgamentum templi Vestae, cui dies festus est. Varro, LL VI,32.
  9. Regum, consulum, dictatorum ac censorum Romanorum fasti, una cum actis triumphorum, a Romulo usque ad Tiberium Caesarem (item de praenominum Romanorum causis et usu.)- Mutinae, excudebat Antonius Gadalin, 1550 Hic legere potes. Reed. 1555 Venetiis apud Paulum Manutium.
  10. Fasti consulares, ac triumphi acti à Romulo rege usque ad Ti. Caesarem. Eiusdem in fastos, et triumphos, idest in uniuersam Romanam historiam commentarius. Eiusdem de nominibus Romanorum liber. Venetiis, apud Paulum Manutium. Hic editionem emendatam Basilensem anni 1559 legere potes.
  11. Duumviri summi magistratus in coloniis erant, instar consulum Romanorum.
  12. Morem observant pontificum Romanorum qui simul Fastis et vetustissimis annalibus publicis praeerant

Fontes[recensere | fontem recensere]

Inscriptiones[recensere | fontem recensere]

  • Corpus Inscriptionum Latinarum. I, Inscriptiones Latinae Antiquissimae ad C.Caesaris mortem. I: Fasti Consulares ad AVC, DCCLXVI - Elogia clarorum virorum - Fasti anni iuliani, curantibus G. Henzen, Ch. Hvelsen, Th. Mommsen editi. - Berolini : apud Georgium Reimerum, 1863.
  • Atilius Degrassi, Fasti Capitolini. Taurinis : G. B. Paravia, 1954.
    • Inscriptiones Italiae. volvmen 13, Fasti et elogia. fascicvlvs 1, Fasti consvlares et trivmphales. Romae, Libreria dello stato, 1947.
  • Fasti Ostienses, post Atilium Degrassi edendos atque illustrandos curavit Ladislaus Vidman. - Pragae, 1957.

In litteris[recensere | fontem recensere]

  • Macrobius, libro primo Saturnaliorum, capitibus 12-16.
  • Ovidius, Fasti passim sed de variis dierum generibus libro primo praecipue versus 45-62.
  • Varro, libro sexto de Lingua latina capitulis III,12-IV,34.

Vide etiam Calendarium Romanum