Titus Livius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ab Urbe condita: pagina prima libri manu scripti Monacensis

Titus Livius Patavinus (fortasse anno 59 a.C.n. [aut anno 64 a.C.n.] Patavi natus; circiter annum 17 p.C.n. ibidem mortuus) est rerum gestarum scriptor tempore Augusti.

De vita[recensere | fontem recensere]

De vita Titi Livii nihil fere notum est. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine theodisco Padua, italico Padova nota est, bene educatus esse videtur. Circiter annum 31 a.C.n. (post finem belli civilis) Romam venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam Augustus ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Immo Pompeianum ab Augusto eum appellatum esse Tacitus tradit[1]. Augustus Livium Claudio, qui postea imperator futurus erat, magistrum fecit. Livius ipse autem neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occĭdit.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Titi Livii maximum, sed non unum unicumque opus illi Ab urbe condita libri CXLII sunt. Sicut apud Senecam[2] legimus, etiam de philosophia disseruit dialogis, quos deperditos esse dolemus. Illi ab urbe condita libri continent res gestas populi Romani inde ab urbe anno 753 a.C.n. condita usque ad Drusum maiorem anno 9 a.C.n. mortuum. CXLII librorum primi decem libri (quibus Livius res ab urbe condita ad annum 293 a.C.n. gestas exposuit) et libri XXI–XLV tantum exstant (quibus ab anno 218 a.C.n. ad annum 167 a.C.n. quae gesta essent, exposuit). Quas quidem res Livius libris illis deperditis evolverit, nisi periochis (i.e., argumentis) quibusdam et excerptis fragmentisque non traditur. Verisimile videtur Livium 40 annos opus magnum perficientem aliam partem post aliam scripsisse et edidisse. Opus in partes, quae ex quinque aut decem libris constant, divisum est. Videte exempli gratia partitionem primorum 45 librorum:

  • I–XV: prima pars historiae Romanae usque ad primordia belli Punici primi (anno 265 a.C.n.); libri I–V res gestas usque ad finem impetus Gallorum exponunt.
  • XVI–XXX: aetas Belli Punici primi et secundi (ab anno 264 ad annum 167 a.C.n.); libri XXI–XXX Bellum Punicum secundum describunt.
  • XXXI–XLV: aetas bellorum in oriente gestorum; libri in ter quinos libros divisi sunt

Verisimile videtur partes amissas ad aetates hominum praeclarorum spectantes divisas esse. Sed utrum Livius opus volens libro 142 finiverit an usque ad librum 150 (i.e., usque ad mortem Augusti) ducere voluerit, incertum manebit.

De genere scribendi[recensere | fontem recensere]

Livius res gestas annalium modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo oratione obliqua saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit. Proprietatem quandam verborum Livii Asinius Pollio vituperat, quam patavinitatem nuncupat.

Quamquam non congruit, ut Livii rationem historiae narrandae pro nostrae aetatis mensura aestimemus, tamen in affabre compositis libris eius nonnulla iure reprehenduntur. Procul negotiis publicis vitam privatam vivens interdum ignarus locorum et rerum militarium vel politicarum videtur. Porro verum ipse non investigans a praecessoribus percepit, quae digna, ut traderentur, putavit. Nam fontes suos non perquisivit, parum vera a fictis diiudicavit. Plerumque auctoritate unius tantum scriptoris nisus res gestas narrat. Ita fides Livii e fide scriptorum adhibitorum cognoscenda est — quorum opera excepto Polybio maxima ex parte nobis non sunt nota. Praeterea alacri animo intendebat ad illam priscam virtutem et severitatem Romanorum, quam in primis saeculis rei publicae liberae animadverti sibi persuasum erat, se avertens, ut ipse dicit[3] a conspectu malorum suae aetatis.

Topica quaedam usitata de origine civitatis Romanae e parvis et accertione et a culmine insequentem decessionem etiam Livius affirmat; sed in dubio est, num principatum Augusti finem futurum esse istius morbi et medelam crediderit.

Utcumque est, libris suis Livius ab urbe condita ubertim Romanis praebuit exempla morum maiorum et specimina virtutum imitandarum itemque vitiorum vitandorum. Suam Romam, suos Romanos posteris tradidit, quam per hereditatem imago huius urbis et idea per saecula formata est. A qua periculum ac temptatio explanationis rerum gestarum in unam tantum causam coniectae haud procul abest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ann. 4,34,3: Cremutius [...] exorsus est: Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus adpellaret.
  2. ep. 100,9: Nomina adhuc T. Livium; scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentes libros.
  3. praef. 5ff

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Titus Livius apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Titus Livius spectant.