Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Bellum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
re militari
disserentibus

Defending the Polish banner at Chocim, by Juliusz Kossak, 1892.jpg
Excidium saepe est effectus belli.
Autocurrus armatus Coreanus.
Numeri crescentes et bellum perpetuum inter civitates urbanas Mayenses ob opes naturae ad ruinam civilizationis Maya ante annum 900 fortasse contulerunt.
Mulieres et sacerdotes mortua militum Suabicorum corpora paulo extra urbanas Constantiae portas post proelium Schwaderloh (Luzerner Schilling) amovent.

Bellum (-i, n.) est eventum sociale et politicum, e concursu armato saepe constans. Bellum saepe anteceditur a discordiae tempore atque discriminis. Hac aetate legati ambarum factionum (vel civitatum) enixe (vel autem ficte) bellum cavere conantur. Exercitus vim fiduciamque factionis ostendunt: non numquam adversarium tantum exanimant, ut bellum ambo aemuli amovere statuant.

Pugnantur bella ad ubertatem loci tenendam; ad solvendas mercatorias vel finium controversias; propter discordiam de pecuniis; ob dissensiones civiles religionis vel doctrinae causa; et multis de causis aliis.

Saepe in bello et vincere et vinci luctuosum ac sumptuosum civitati et gentibus est. Bella a militibus informibus fere geruntur, qui a civitatibus suis solvuntur. Hi bellum cum armis, quae trans tempus variant, gerunt.

Ius in bello est pars iuris internationalis, et praescribit quibus de causis bella geri possint; praetera plurimae nationes orbis terrarum tantum bellum quod ad defendendum geritur probant.

Sententiae nonnullae de bello[recensere | fontem recensere]

  • "Et [Deus] iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, neque discent ultra belligerare." (Micha 4,3; translatio Nova Vulgata Bibliae)
  • "Si vis pacem, para bellum." (Vegetius)
  • "Dulce et decorum est pro patria mori." (Horatius) in (III.2.13?):[1]
  • "Inter arma enim silent leges." (Cicero)
  • "Pugnant homines pugnas quia terrarum orbis factus sine homine est, atque sine homine finem habebit." (pellicula Tiger ac nix, Italiane: La tigre e la neve)
  • "Gladius axis orbis terrarum est et potentia eius absoluta est." (Carolus de Gaulle)
  • "Hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus, ceteri latrones aut praedones sunt." (Digestae 50,16,118)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Q. Horati Flaccvs". The Latin Library 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Capulla, Duane M. 2008. War Wolf. University of Pili.
  • Chagnon, Nicholas. 1983. The Yanomamo. Novi Eboraci: Holt, Rinehart & Winston.
  • Codevilla, Angelo M., et Paul Seabury. 2006. War: Ends and Means. Ed, 2a, Potomac Books.
  • Codevilla, Angelo M. 2005. No Victory, No Peace. Rowman and Littlefield.
  • Gad, Barzilai. 1996. Wars, Internal Conflicts and Political Order: A Jewish Democracy in the Middle East. Albaniae: State University of New York Press,
  • Clausewitz, Carl Von. 1976. On War. Princetoniae: Princeton University Press.
  • Fornari, Franco. 1974. The Psychoanalysis of War. Conv. Alenka Pfeifer. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday Anchor Press. Reimp. 1975. Bloomington: Indiana University Press.
  • Fry, Douglas P. 2005. The Human Potential for Peace: An Anthropological Challenge to Assumptions about War and Violence. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Gat, Azar. 2006. War in Human Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Heinsohn, Gunnar. 2003. Söhne und Weltmacht: Terror im Aufstieg und Fall der Nationen. Orell Füssli. Free download.
  • Keeley, Lawrence. 1996. War Before Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
  • LeBlanc, S. A. 1999. Prehistoric Warfare in the American Southwest. University of Utah Press.
  • Fabio Maniscalco, (2007). World Heritage and War – monographic series "Mediterraneum", vol. VI. Massa, Naples 
  • Karsten, Rafael. 1923. Blood revenge, war, and victory feasts among the Jibaro Indians of eastern Ecuador.
  • Keegan, John. 1994. "A History Of Warfare." Pimlico.
  • Kelly, Raymond C. 2000. Warless Societies and the Origin of War. University of Michigan Press.
  • Livingstone Smith, David (2007). The Most Dangerous Animal: Human Nature and the Origins of War ,. St. Martin's Press 
  • Otterbein, Keit. 2004. How War Began.
  • Pauketat, Timothy. 2005. North American Archaeology. Blackwell Publishing.
  • Small, Melvin & Singer, David J. (1982). Resort to Arms: International and Civil Wars,. Sage Publications 
  • Turchin, P. 2005. War and Peace and War: Life Cycles of Imperial Nations. Novi Eboraci: Pi Press.
  • Van Creveld, Martin. The Art of War: War and Military Thought. Londinii: Cassell, Wellington House.
  • Wade, Nicholas. 2006. Before the Dawn. Novi Eboraci: Penguin.
  • Walzer, Michael. 1977. Just and Unjust Wars. Basic Books.
  • Zimmerman, L. 1981. The Crow Creek Site Massacre: A Preliminary Report. US Army Corps of Engineers, Omaha District.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bellum spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Actionem belli spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Bellum spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Bellum spectant.