Allecto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Allecto,[1] sive Alecto[2] (Graece Ἀληκτώ), in mythologia Graeca est prima ex tribus Furiis cum Tisiphone et Megaera, Aetheris et Terrae filia (sed etiam Acheron, Pluto, Nox parentes eius aliquando habentur). Allecto, hoc est "incessans", dicta est, quod a suppliciis sumendis de improbis numquam absistit sive in inferis sive etiam in terris; unde fortasse adumbrantur conscientiae stimuli et angustiae, quibus impii torquentur. Sicut aliae Furiae, Allecto saepe depingitur alata et vipereo crine incincta.

Vergilius sic Allecto describit, cum Iuno eam ex inferis vocat:

luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Publius Vergilius Maro, Aeneis 7.324 et passim. Apud scriptores antiquos reperiuntur tantum nom. et acc. .
  2. Hyginus mythographus, Fabulae pr.3.5.
  3. Vergilius, Aeneis 7.323.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis Onomasticon, s.v. "Alecto".