Roman numeral 10000 CC DD.svg

Marcus Aurelius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Statua Marci Aurelii, Musea Capitolina, Romae
Wikidata-logo.svg Marcus Aurelius
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Aurelius: imago
Nativitas: 26 Aprilis 121; Roma
Obitus: 17 Martii 180; Vindobona
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Marcus Catilius Severus Annius Verus

Officium

Officium: Imperator Romanus, Ancient Roman senator, consul of the Roman Empire
Munus: Politicus, philosophus

Consociatio

Religio: Religio Romana

Familia

Genitores: Marcus Annius Verus; Domitia Lucilla
Coniunx: Annia Galeria Faustina Minor
Proles: Commodus, Marcus Annius Verus Caesar, Annia Aurelia Galeria Faustina, Fadilla, Annia Aurelia Galeria Lucilla, Annia Cornificia Faustina Minor, Vibia Aurelia Sabina, Titus Aurelius Fulvius Antoninus
Familia: Adoptive Emperors

Memoria

Marcus Aurelius Antoninus Augustus (26 Aprilis 12117 Martii 180) fuit philosophus Stoicus et imperator Romanus ab anno 161 usque ad mortem suam anno 180.

Vita[recensere | fontem recensere]

Marcus Aurelius vicesimo sexton die Aprilis in anno CXXI. Pater Annius Verus praetore Romanus erat, et mater Domitam Lucillam erat Soror ei etiam nomine Annia Cornifica habuit[1]. Pater Marci, cum eum valde iuvenis erat, mortuus est, sed Marcus in Meditationibus breviter locutus est Pudorem et virtus laudat, et necessarius in sua vita usus est. Marcus in villam Collem Caelium. dum crevit, Marcus a magistris multis doctus est postulantibus avoris, Annio Vero et Lucio Catilio Servero[2]. Fabula accepta de Marco cum iuvenes erat. Tam occupatus cum philosphiam erat ut in tabulatum mater inveniret. Mater festinato surgere iussit et ad lectum ire[1]

Anno CXXXVIII postquam mors successoris Hadriani, Lucii Aulii Caesaris, Antoninus successor novus Hadriani optatus est. ita, Antoninus Marcum voto Hadriani cum fīlio Lucii Aeulii, nomine Lucius Verus, adscivit[1]. Apud Historiam Augustam, Marcus a Hadriano amatus est, qui honores multos dedit. Hadrianus Marcum aptissimum successorem sibi vidit. Item, anno CXXXVIII Marcus quaestor Antonino ascriptus est etsi praetextus erat. Post mortem Hadriani, Antoninus imperatorem ascriptus est. Marcus consulem ascriptus est et iterum honores multi dati sunt[1]. postquam multis annis, Marcus Faustinam Minor duxit in matrimonium, quae sobrinam erat. Liberos tredecim peperunt et multi iuvenes mortui sunt. Antequam Marcus imperator factus est, affinitates cum magistris multis constituit. Fronto notissimus erat. Dum Marco tres magistri linguae Graecorae, unus magister linguae Latine. Magister Marcus Cornelius Fronto viro notus ipse erat. Arts rhetorica tanta erat ut Ciceroni componeretur. Saepe Fronto affinitatem amicam cum Marco et familiam eius habuit. Postea cum consilium Marci studendum philosophiam Stoicam ei displicuit est. nonnulli rogaverunt quo modo Stoicam in regia et civilitate toleraret[2]. Multum scientiae de Marco ex litteris cum Frontone est.

CLXI Antoninus mortuus est et imperium Marco reliquit. Marco ipso imperium non placuit, sed officium respexit. Cum plus potestatem Marco erat quam Lucio[1]. In Principio Marcus consuetudines Antonini non movit. Autem postmodo officia mutavit[2]. Saepe notos senatores citavit, et ille fideles erant. Simul, beneficia de recognitis ante publicum iudicum dedit. Lucius nam delicato more et stupro aleae saepe patiebatur[1] Fabula magna regnorum de indulgentia est. Civis eos illusit et irritavit, sed non punitus est[1].Denique, Marcus omnes liberos nomina dati sunt et systema monumenti publici. Ex CLX ad anno CLXVII, Marcus et Lucius bellum cum Parthis pugnaverunt. Cum non ipsi in bello pugnaverint, ambo imperatores addititia nominibus suis “Armeniacus” et “Parthicus” acceperunt. Inter bellum cum Parthia, duo imperatores bellum cum nomadibus pugnaverunt. Marcus valde commovit, et ritus religiosus defendere confecit. Bellum longum erat et Marcus non redīre Romam voluit.

Cum Verus mortuus est, ab Marco consecrates est et flaminem datus est. Autem, nonulli dixerunt Marcum Verum interfecisse. Adlegationis numquam sustinuerunt, et nonulli non drediderunt[1]. Apsimilis bellum cum Parthia, ambo imperatoris ad bellum abierunt.

Marcus naturaliter mortuus est septendecim diee Martii CLXXX. Cinis secus tumulum Hadriani, Antonini, et familiae posita est[2]. Quod ultimus de “quinque bonis imperatoribus,” tanti ut difficilis secutu esset. Mox filius Commodus imperator factus est, et cives quomodo operaretur. Adlegationis adulterium Faustinae et cur Commodum malum erat aperuit  Inter regno in multum gladiatorium ludum pugnavit et pauci adjuncti cum patre communicavit[1]. Successio cum frustratio et tristia visus est, et brevissimum imperium erat. Anno CXCII interfectus est.[2]  

Frontonis Disciplinae[recensere | fontem recensere]

Quid nunc sciatur de necessitudine Marci cum Frontone cognoscitum est, parte magna, per seriem prolixam epistularum inter se scriptarum, quarum antiquissimae post annum centesimum et undequadragesimum fortasse scriptae sunt, in quo anno Marcus, priore anno ab Hadriano adoptus discipulusque Frontonis factus, imperator factus est.[3] Num igitur hoc verum sit, pro certo non scitur.

Sculptura Marci Aurelii, Musea Capitolina, Romae

In epistulis multis post finem disciplinarum Frontonis scriptis, Fronto Marci eloquentiam supra omnes alias virtutes laudat: "Nam quam omnes virtutes [tuas] diligam et amplectar, fateor tamen praecipuum me et proprium gaudium ex eloquentia [tua] capere."[4] Fronto quidem credidit hanc eloquentiam Marci partim natura, partim a se tributam esse. Nam in quadam epistula Marco "Crede," inquit, "autem hoc mihi, omnium, quos ego cognoverim, uberiore quam tu sis ingenio adfectum comperisse me neminem," sed in eadem epistula etiam dicit se in orationibus Marci vestigia disciplinarum suarum invenire posse[4].

In scholis primis Frontonis, Marcus in arte rhetorica instructus est; Fronto enim eloquentiam dicendi scribendique maximi momenti quidem esse credidit. Itaque Marcus suum animum ad doctrinam Frontonis vertit et per gradus modi severi eius docendi ductus est, quorum primus operibus poetarum antiquorum oratorumque studere fuit. Postea se ad studium historiae et Latine Graeceque reddendi et versuum scribendorum vertit. Deinde ad finem disciplinae, controversis studuit, in qua utrasque partes quaestionis et verae et falsae excussit. Fronto has exercitationes necessarias esse credidit ut Marcus in arte persuasionis se honestissime gereret.[5]

Postea tamen anno vicesimo quarto vitae, Marcus constituit se arti rhetoricae non iam studere velle; nam quaestionis utrasque partes non iam disputare voluit, quod artis studio rhetoricae iussum est[5]. Pro arte rhetorica, animum ad studium philosophiae Stoicae vertere constituit, de qua ad finem vitae duodecim libros, nomine Meditationes, scripsit.

Apud epistulas complures, haec sententia Marci Frontoni displicet. In quadam epistula, Fronto Marcum de periculis disciplinarum philosophiae leviter studendarum monet: “Philosophiae quoque disciplinas aiunt satius esse numquam adtigisse quam leviter et primoribus, ut dicitur, labiis delibasse”[4]. In eadem epistula eum de periculis verborum inelegantium monet. Apud hanc epistulam, Fronto quidem credidit inscitiam hominum, qui in arte dicendi scribendique non satis docti sunt, facilius deprendi acerbiusque iudicari quam inscitiam hominum, qui in ceteris artibus non satis docti sunt; propter quod, apud Frontonem, aliquis, qui in dicendo scribendoque inelegans est, a certis iudicabitur "verborum ignaru[s] esse, eaque male probare et temere existimare et inscie contrectare, neque modum neque pondus verbi internosse."[4]

Cum a ceteris hoc modo iudicetur, in persuasione ceterorum potens minor sit quam aliquis qui in verbis exstruendis peritior est; atque propter quod Marco eloquentia praecipue necessaria est. Quisnam enim in senatu inter homines doctos sententiam suam facile arguere possit nisi etiam in cottidianis rebus inter homines vulgares ita facere potest? Ut igitur Marcus imperator optimus sit, apud Frontonem, in quoque dicendo scribendoque eloquens esse debet.

Cum Marcus arti rhetoricae studere non continuaret, ut Fronto monuerat, Fronto tamen in multis locis eum ob eloquentiam laudat. Ipse etiam in quadam epistulam Marcum valde vitam eloquentem egisse concedit, cum philosophiae studere constituisset.

Matrimonium[recensere | fontem recensere]

Faustina minor

Anno 145 Aurelius in matrimonium Faustinam minorem duxit, quae tredecim liberos ei peperit, quorum Commodus et Lucilla, uxor Lucii Veri futura, clarissimi erant.

Mors[recensere | fontem recensere]

Marcus Aurelius die 17 Martii 180[6] aut Vindobonae aut Sirmii[7] mortuus est in expeditione contra Marcomannos. Corpus eius Romae in campo Martio combustum est. Ustrinum imperatoris nonnullorumque eius propinquorum, temporibus antiquis monumentum redditum, nostra aetate eo aedificio publico, quod dicitur Palazzo Montecitorio, tectum est.[8] Cineres in Mausoleo Hadriani positi sunt. Anno 177, successionem filii sui Commodi parare potuerat, sed Commodus imperator malus fuisse habetur; quo regnante, occasus imperii coepisse dicitur. Propter haec, Aurelius ultimus ex quinque imperatoribus qui dicuntur "boni" habetur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Marcus Aurelius (Louvre, Paris)

Marcus Aurelius, qui a puero tanto veri amore flagravit, ut ab imperatore Hadriano Verissimus appellaretur, nomen philosophi Stoici habet. Septendecim enim annos natus quaestor et duobus annis post consul factus, quamquam propter officia sua litteris, arti dicendi, philosophiae tantam operam dare non potuit, tamen philosophia nihil maius esse iudicavit neque inter sectas eius ullam Stoicis graviorem. Princeps autem, cum populum Romanum gubernaret et procul a Roma saepe bella gereret, ex libris magnorum philosophorum excerpta quaedam collegit, quorum libri duodecim, qui Ad se ipsum vel Meditationes inscribuntur, lingua Graeca conscripti extant (qui quidem Graece Σκέψεις inscripti sunt). Meditationum libro primo de propinquis atque magistris narravit, quorum exempla sequeretur, in ceteris autem, quid sentiret et iudicaret ipse, nisi eis, quae collegit, excerptis non exposuit.

Iudicia de eo facta[recensere | fontem recensere]

Posteri autem de imperatore illo (quo quis sapientiam umquam magis amavit?) nullo modo consentiunt. Sunt enim, qui eum principem summis virtutibus praeditum fuisse existiment, ut etiam nobilissimus hominum appellatus sit, alii autem virium parum in eo fuisse admonent, omnes denique reprehendunt, quod Commodum filium suum imperii haeredem fecerit, cuius tamen maxima vitia non ignoraret.

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et principatu Marci Aurelii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 Magie, David. Historia Augusta. Harvard University Press, 1921.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Wikipedia Contributors. Marcus Aurelius. Wikipedia, The Free Encyclopedia. 24 Apr. 2018. < https://en.wikipedia.org/wiki/Marcus_Aurelius>
  3. Henderson, Jeffrey. Introduction. Correspondence. By Fronto. Ed. Henderson. Cambridge: Harvard University Press, 1919. xx-xxi.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Fronto. Correspondence. 2 vols. Ed. Jeffrey Henderson. Cambridge: Harvard UP, 1919.
  5. 5.0 5.1 Henderson, Jeffrey. Foreword. Fronto, the Orator and the Man. Correspondence. By Fronto. Ed. Henderson. Cambridge: Harvard UP, 1919. xxxiv-xxxv.
  6. "Die sexto decimo kalendarum Aprilium": Tertullianus, Apologeticus 25.5; "τῇ ἑπτακαιδεκάτῃ τοῦ Μαρτίου": Cassius Dio, Historia Romana 72.33.
  7. "Vendobonae": Aurelius Victor, De Caesaribus 16.14. "Apud Bendobonam": Epitome de Caesaribus 16.12. "Apud Sirmium": Tertullianus, Apologeticus 25.5. "Ἐν Παίοσι" (apud Paeones [sic]): Herodianus, Ab excessu Divi Marci 1.3.1.
  8. Romolo A. Staccioli, Guida di Roma antica. Milano 1994. P .343 et 344.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius II et Gaius Bruttius Praesens Lucius Fulvius Rusticus II
Consul
140
cum
Imp. Caesare Tito Aelio Hadriano Antonino Augustuo Pio III
Successores:
Titus Hoenius Severus et Marcus Peducaeus Stloga Priscinus


Antecessores:
Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus et Titus Statilius Maximus
Consul
145
cum
Imp. Caesare Tito Aelio Hadriano Antonino Augusto Pio IV
Successores:
Sextus Erucius Clarus II et Gnaeus Claudius Severus Arabianus


Antecessores:
Appius Annius Atilius Bradua et Titus Clodius Vibius Varus
Consul
161
cum
Lucio Aelio Aurelio Commodo II
Successores:
Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus