Regia

E Vicipaedia

Regia fuit aedificium Romae antiquae in Foro Romano orientali prope Templum Vestae situm. Antiquitus regum domus erat, mox (circa annum 509 a.C.n., cum reges depulsi essent) sedes regis sacrorum facta est, cui sacra olim a regibus facta tradita sunt, et postremo pontificis maximi : Augustus, postquam partem aedis suae in Palatino monte ad summi pontificatus officia recipienda publicavit, antiquam Regiam Vestalibus dedit.[1]

Reliquiae hodiernae a renovatione anni 36 a.C.n. repetunt. Tum Regia, ut putatur, domus fuit pentagonalis. Pluries incendio deleta, sed semper restituta est.

In interiore sacer Martis locus fuit. In sacrario formam arae rotundae praebenti duodecim lanceae et ancilia asservata sunt. In Martis dei honorem collegium Saliorum quotannis mensibus Martio et Octobri (initio et fine temporis bellandi) ancilia per urbem portavit "[canens] carmina cum tripudiis sollemnique saltatu".[2]

Praeterea in regia fuit sacrarium Opis Consiviae (deae messis, abundantiae fecundiaeque), quod adire soli pontifici maximo et Vestalibus licuit. In eius honorem die 25 Augusti in Capitolio Opiconsivia celebrata sunt.

Etiam Annales urbis ibi conservati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]