Marcus Manlius T.f. Capitolinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcus Manlius contra Gallos pugnans (imago saec. XX)

Marcus Manlius T.f. Capitolinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 384 a.C.n.) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 392 a.C.n. Manlius consul ordinarius creatus est, una cum Lucio Valerio L.f. Potito. Consules ludos magnos fecerunt, quos Marcus Furius Camillus dictator Veienti bello voverat[1]. Anno 390 vel 387 Capitolium a Gallis media nocte petentes servavit[2]. Anno 385 a.C.n. Manlius, qui debitoribus divitum pauperibus pecunia subvenit, accusatus est, quod regnum petivisset. Ad mortem damnatus et anno sequenti ex rupe Tarpeia pulsus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 31,3
  2. op.cit, V 47; Plutarchus, Camillus 27
  3. Titus Livius, op.cit., VI 14-20


Antecessores:
Lucius Valerius L.f. Potitus et Publius (aut Ser.) Cornelius Maluginensis
Consul
392 a.C.n.
cum
Lucio Valerio L.f. Potito II
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Servius Sulpicius Q.f. Camerinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Furius L.f. Medullinus VII, Agrippa Furius Sex.f. Fusus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus II