Numa Pompilius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Numa Pompilius fuit secundus fabulosus rex Romanorum et ab anno 715 a.C.n. usque ad 672 a.C.n. regnasse traditur. Sabinus ex Curibus erat et uxor Tatia erat filia Titi Tatii, collegae Sabini Romuli. A Romanis post interregnum decem annorum, inter quos Roma ab quibusque ex Senatoribus ordine regnata est, electus est.

Plurima ex institutis religiosis Romanis ei adsignata sunt. Venerationem Termini, dei terminorum, et festum Fiderum instituit. Templum Iani aedificavit et fastos novavit. Flamines Iovis, Martis, et Quirini, Vestales virgines quae ignum sacrem custodiverunt, Salios qui scutum de caelo casum custodiverunt, et pontifices auguresque qui ribitus praesteterunt inauguravit. Artifices etiam in novem collegia divisit. Ab uxore Egeria nympha, quam ei obviam in luco eius ibat, inspiratus est.

Inter regnum tranquillum longumque Numae portae templi Iani clausae sunt. Numa mortuo, ab bellicoso Tullo Hostilio successus est.

Apud Livium duae arcae, inscriptiones Latine et Graece ferentes, ut fama est corpus Numae et libros suos continentes, ad pedem collis Ianiculi anno 181 a.C.n. inventae sunt. Vere altera vacua erat, altera quattuordecim libros de philosophia legeque continuit. Libri, qui ritus firmos labefactare dicti sunt, publice cremati sunt.

Vere instituta Romana Italica et antiquius quam Numa Romave sunt. Traditio Romana etiam fetiales Tullo Hostilio aut Anco Marcio adsginavit, et libri in arca contenti manifeste adulterini sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

libro tertio Fastorum 276-390.