375 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 375 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n.
Anni: (381 a.C.n.) · 380 a.C.n. · 379 a.C.n. · 378 a.C.n. · 377 a.C.n. · 376 a.C.n. · 375 a.C.n. · 374 a.C.n. · 373 a.C.n. · 372 a.C.n. · 371 a.C.n. · (370 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Praeclarus strategus Atheniensis Chabrias Abderitis succurrit qui a Triballis (populo Thraciam incolente) victi erant. Tunc Abderitae confoederationem Atheniensem ineunt.
  • Navarchus Atheniensis Timotheus navali proelio Lacedaemonios prope insulam Leucadiam vicit. Tum pleraeque civitates insularum Cephalleniae Corcyraeque et Acarnanum necnon Molossorum rex Alcetas confoederationem Atheniensem inierunt. Ita paucis annis non minus quam 75 Graecae civitates, inter quas et Thebani, magnam societatem adversus hegemoniam Lacedaemoniorum ducibus Atheniensibus fecerant.
  • Pugna apud Tegyras (non longe ab Orchomeno in Boeotia) : dux Sacrae Cohortis Thebanorum, Pelopidas, acie Lacedaemonios quamquam duplos numero vicit. Unde aestimatio hoplitarum Spartanorum multum imminuta est, qui ad hoc tempus velut invicti habebantur.
  • Rege Persarum Artaxerxe auctore, ut anno 387/386 a.C.n. iam acciderat,secunda pax universa inter civitates Graecas icta est, quae non diu inviolata mansit.
  • Iason, Pherarum tyrannus tagos (id est dux) Thessalici Foederis electus est.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

? Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Mortui 375 a.C.n.)