Jump to content

Annia Aurelia Galeria Lucilla

E Vicipaedia
Caput Lucillae in Museis Capitolinis.
Caput Lucillae in sestertio.
Dupondius Lucillae Augustae. Ex altera parte Iuno Regina cum pavone ad pedes expressa est.

Annia Aurelia Galeria Lucilla, quae brevius Lucilla appellari solet (nata 148/149; mortua 182), fuit filia Marci Aurelii Augusti et Faustinae Minoris Augustae, eademque uxor Lucii Verii et soror maior Commodi Augusti.

Uxor Lucii Veri

[recensere | fontem recensere]

Antonino mortuo, Marcus Aurelius Imperio Romano solus praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero, fratre per adoptionem suo, communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperii ut privata necessitudine quoque confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" dicta est.

Uxor Claudii Pompeiani

[recensere | fontem recensere]

Iam anno 169 Lucius Verus pestifero morbo consumptus obiit eodemque anno pater quamvis invitam[1] Lucillam Tiberio Claudio Pompeiano in matrimonium collocavit, ita ad conditionem privatam eam rursus redigens. Marco Aurelio mortuo, Lucilla coniurationis adversus fratrem regnare incipientem factae instigatrix fuisse accusata est. In Capreas insulam primum relegatam centurionem qui necaret mox misit Commodus.

Inter 161 et 169 aurei, denarii, sestertii, dupondii, asses Lucillae effigie signati sunt: etenim uxor alterius ex Augustis erat[2]. Marito Lucio Vero mortuo privati hominis uxor non iam in nummis apparuisse creditur. In nummis cum deabus tunc temporis cum uxoribus imperatorum coniungi solitis invenitur: Ceres[3], Concordia[4], Diana Lucifera[5], Fecunditas[6], Hilaritas[7], Iuno Lucina[8], Iuno Regina[9], Laetitia, Magna Mater, Pietas[10], Pudicitia[11], Salus, Venus Genitrix[12], Venus Victrix[13], Vesta[14]. Sunt etiam denarii et aurei qui vota publica celebrent[15]. Inventa sunt quoque numismata aenea magni ponderis quae non ad commercium sed ad commemorationem destinabantur: unum e pulcherrimis caerimoniam prope Vestae tholum Romae ostendebat[16].

Et in provinciis Graece loquentibus nummi Graecis titulis inscripti in eius honorem percussi sunt ut in Moesia, Thracia, Asia Minore, Syria et Aegypto[17].

Lucilla in aureo.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Iacobus Aymard, 'La conjuration de Lucilla', Revue des Études Anciennes, 1955 (57) : 85-91 Hic legere potes
    • 'Lucilla Augusta', Revue archéologique, 1950 (XXXV) : 58-66
  • Annagabriella Bianchi, 'Lucilla Augusta. Una rilettura delle fonti' in Miscellanea greca e romana : studi pubblicati dall’Istituto Italiano per la Storia Antica, 1988(13) : 129-144
  • Iulius Firpo, 'La congiura di Lucilla : alle origini dell'opposizione senatoria a Commodo', in Fazioni e congiure nel mondo antico (cur. Marta Sordi). Mediolani, Vita e pensiero, 1999.
  • Agnès Molinier Arbo, 'À qui profitait la conjuration de Lucilla ? Réflexions sur un passage des Caesares de Julien', L'antiquité classique, 2007 (76) : 119-132. Hic legere potes
  • Schultz, Hans-Dietrich, 'Zur Chronologie des Lucilla-Porträts auf Münzen', Wissenschaftliche Zeitschrift der Humboldt-Universität Berlin, 1982 (31) : 283-286

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]