Claudius Aelianus
(Redirectum de Aelianus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum; Praeneste
Obitus: 235; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Κλαύδιος Αἰλιανός
Obitus: 235; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Κλαύδιος Αἰλιανός
Officium
Munus: scriptor, orator, Rerum gestarum scriptor, zoologus, magister, poëta
Claudius Aelianus (natus c. 165-170, mortuus c. 230-235), fuit scriptor Romanus, qui notissimus est hodie ob varias narratiunculas quas Graece scripsit. Secundum Sudam [1] Aelianus fuit libertus e Praeneste, urbe Italica, ortus qui, cum eloquentiam Graecam e Pausania Caesariensi didicerat, tam dulce lingua Graeca utebatur, ut μελίγλωσσος ἢ μελίφθογγος (meliglōssos ē meliphthongos 'mellilinguis et mellisonus') vocaretur. Philostratus in Vitis sophistarum dicit Aelianum dialecto Attica usum esse perinde ac Athenienses in Attica mediterranea (ἠττικίζειν ὥσπερ οἱ ἐν τῇ μεσογείᾳ Ἀθηναῖοι); ipse autem dicebat se neque umquam ab Italia afuisse neque mare transisse.[2]
Opera[recensere | fontem recensere]
- De natura animalium (περὶ ζῴων ἰδιότητος), 17 libri (Graece, versio Latina moderna)
- Varia historia, 14 libri (Graece et Francogallice)
- Epistulae rusticae, 20 epistulae
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Lucía Rodríguez-Noriega Guillén, "Autoridad e inspiración en época imperial: análisis de algunos pasajes paralelos en Ateneo y Eliano" in Fortunatae no. 32 (2020) pp. 643-663