Sabini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fines Sabinorum.

Sabini[1] sunt populus Italicus, qui aliquanto post Latinos in paeninsulam Italicam invasisse creditus in montibus mediae Italiae consedit. Usque ad Tiberim pervenerunt ubi cum Romanis et Etruscis conflixerunt. Praecipua eorum oppida fuere Cures[2], Eretum[3], Cameria in campo Latio, Reate[4], Cutilia, Amiternum[5], Nursia in montibus Sabinis. Lingua eorum parum nota est, sed e paucis vestigiis linguistae cognoverunt eam cum dialectis osco-umbricis cognatam fuisse .

In geographia moderna nomen adhuc in usu est : nam fines in Latio, Umbria, Aprutio olim a Sabinis occupati hodieque Sabina Italiane et Latine vocantur. Praeterea in Regione moderna Latio (Lazio), Sabina est constituta subregio, collocata ad septentriones et orientalem a Roma, circum Reate.

De Sabinis in fabula originum Romanarum[recensere | fontem recensere]

Sabinae raptae. Opus sculporis Giambologna (XVIo saec.).

Magnas partes Sabinis tribuit traditio historica Romana in fabula Urbis nascentis : nam postquam Sabinae virgines a comitibus Romuli raptae sunt ut uxores eorum fierent, Titus Tatius ulciscendi causa magnum exercitum Sabinorum Romam duxit et Capitolio per proditionem Tarpeiae vestalis potitus est. In magnum periculum tum incidit Roma nascens : at mulieres Sabinae patres cum viris reconciliarunt et ambae gentes in unum Quiritium populum coaluerunt, regnantibus aequo iure communiter et concorditer Romulo ac Tito Tatio. Sacra et gentes suas commiscuere : ita gens Valeria, quae plurimos consulatus florente Republica libera gessit, una cum Tito Tatio Romam venisse traditur[6]. Numa rex quoque qui conditor religionis Romanae habetur Curibus e Sabina arcessitus est. Ancus Marcius per matrem et ipse Sabinus dici potest.

De fide huius traditionis eruditi moderni contrarias opiniones ediderunt. Multi ex altera parte testimonia archaeologica fabulam antiquam corroborantia conquisivere dum in collibus Sabinis mortuos humatos reperire volunt, in montibus vero Romanis mortuos concrematos. Ipsam diversitatem nominum ad rem eandem designandam (collis/mons) discrimen fuisse inter duas gentes existimant[7]. Ex altera parte multi (iam Theodorus Mommsen nono decimo saeculo) existimant illam fabulam multo postea inventam et historiae additam esse dum bella sexti et quinti saeculi a.C.n. inter Sabinos et Romanos in remotam et obscuram antiquitatem transferuntur, in primis Capitolium a Sabino duce Appio Herdonio circa 460 a.C.n. captum[8]. Praeterea negant in religione Romana quidquam Sabinum potius quam Latinum dici posse : exempli gratia Titus Tatius cultum Dianae et Saturni in Capitolio instituisse dicitur[9], sed Diana et Saturnus sine dubio dei Latinorum sunt. Ultimus investigator qui in fabulam Sabinam universam inquisierit, Iacobus Poucet, persuasum sibi habuit maximam partem illius fabulae quarto et tertio saeculo a.C.n. confictam esse, postea quoque minores inventiones additas esse[10].

Quid de vera eorum historia dici possit[recensere | fontem recensere]

Etrusci, Latini et Sabini in Latio (VIo saeculo a.C.n.).

Contra bella sexti et quinti saeculi a.C.n. ab antiquis scriptoribus relata, tempore quo Sabellicae gentes in Italiam maxime progressae sunt, vera fuisse videntur. Sabini usque ad portas Romae pervenerunt : tunc magna gens Sabina Claudiorum, Atta Clauso Inregillensi duce, in agro in finibus Romanis ad ripam septentrionalem Anienis fluminis consedit : civitate Romana donati sunt et nova tribus Claudia nomine novis civibus inscribendis creata est[11]. Dux Appius Herdonius Capitolium ad breve(?) tempus occupavit. Tandem circa 450 a.C.n. Sabini qui campum incolebant usque ad Apenninum montem a consule Horatio victi et subacti sunt[12]. Contra Sabini qui montes incolebant circa Reate et Cutilia sui iuris remanserunt donec a consule Curio Dentato anno 290 a.C.n. subigerentur. Non multo post medio tertio saeculo civitate cum suffragio donati sunt : abhinc unus et idem populus atque Romanus fuere : nam duae novae tribus, Velina et Quirina, anno 241 a.C.n. creatae sunt[13] quibus tamquam cives Romani inscriberentur. Secundo bello Punico Sabini in legionibus Romanis militabant, non in auxiliaribus copiis. Postea in divisione Italiae Augustea Sabini et Samnites regionem IV simul incoluere.

De Romanis qui originem Sabinam praetulere[recensere | fontem recensere]

Denarius Lucii Titurii Sabini Sabinas raptas exhibens (89 a.C.n.).

Apud auctores Romanos Sabini laudari solent tamquam gens severa, dura, frugi (adeo ut Dionysius Halicarnassensis[14] et alii[15] eos cum Spartanis cognatos fuisse voluerit), maxime tamen pia et religiosa (adeo ut nomen eorum e verbo Graeco σέβεσθαι[16] ductum diceretur). Illius Sabinismi moralis primus auctor, quem quidem norimus Cato Censorius fuit qui scripsit mores Sabinos populum Romanum sequi[17].

Sabinus cognomen ethnicum frequens erat non tantum apud Claudios sed et in multis aliis gentibus (Flavia, Tituria, Vettia...). Forma feminina Sabina nomen praeclararum mulierum fuit, inter quas Poppaeam Sabinam, uxorem Neronis, et Vibiam Sabinam, uxorem Hadriani, nominare licet. Hodieque praenomen vulgare est.

Varro origine Sabina gloriabatur atque multa de lingua et moribus Sabinorum in scriptis suis nobis tradidit. Imperator Vespasianus quoque et gens Flavia Reatino agro oriundi erant. Magistratus monetarii et ipsi originem Sabinam protulerunt dum imagines idoneas nummis suis eligunt. Ita Lucius Titurius Sabinus triumvir AAAFF anno 89 a.C.n. caput Titi Tatii et fabulas Tarpeiae et Sabinarum raptarum in denariis suis expressit[18]. Item Publius Petronius Turpilianus circa 18 a.C.n. fabulam Tarpeiae et deam Feroniam[19], quam Sabini auctore Varrone tamquam suam vindicabant. Item Titus Vettius Sabinus circa 70 a.C.n. caput Titi Tatii regis[20]

Praecipui fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Consiglio nazionale delle ricerche, Civiltà arcaica dei Sabini nella valle del Tevere, Romae, 1974 (tria volumina).
  • Iacobus Devoto, Gli antichi Italici, Florentiae, 1967.
  • Istituto nazionale di studi etruschi ed italici, Identità e civiltà dei Sabini : atti del XVIII convegno di studi etruschi ed italici, Rieti, Magliano Sabina 30 maggio - 3 giugno 1993, Florentiae, L. S. Olschki, 1996 ISBN 88-222-4466-4
  • Caesar Letta, "L' 'Italia dei mores Romani' nelle Origines di Catone", in: Athenaeum 62, 1984, 416-439
  • Anna Marinetti, Le iscrizioni sudpicene, 1985
    • Il sudpiceno come italico (e sabino ?) : note preliminari , Florentiae : Leo Olschki, 1981 in "Studi etruschi", series III, vol. XLIX (1981), 113-158
  • Dominicus Musti, 'I due volti della Sabina ...', in: Strabone e la Magna Grecia, Paduae, 1994, 235-257 ISBN 88-86413-07-6
  • Maria Pia Muzzioli, Cures Sabini, Florentiae, L.S. Olschki, 1980 ISBN 88-222-2920-7
  • Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967. (Recueil de travaux d'histoire et de philologie de l'Université de Louvain. 4e série ; fasc. 37)Hic recensionem criticam legere potes
  • Preistoria, storia e civiltà dei Sabini : convegno di studio : Rieti, ottobre 1982, curante Benedicto Riposati, Reate, Centro di studi varroniani, 1985
  • I Sabini popolo d'Italia : dalla storia al mito, curantibus Alessandro Nicosia, Maria Cristina Bettini. Romae : Gangemi, 2009 ISBN 978-88492-1416-1
  • Maria Carla Spadoni, I sabini nell'antichità  : dalle origini alla romanizzazione Reate, 2000.
  • Antonietta Alessia Semioli, Tarpeia e la presenza sabina in Roma arcaica Romae, 2010 ISBN 978-88-7870-485-5.
  • Gabriella Vanotti, 'Sabini' in Der kleine Pauly,

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic nomen Latinum. Safino- in inscriptionibus Piceni meridionalis legitur, quod fortasse nomen vere Sabinum fuit.
  2. Patria regum Romanorum Titi Tatii et Numae Pompilii.
  3. Patria Valeriorum
  4. Patria Varronis et Flaviorum.
  5. Patria historici Sallustii
  6. Plut. I,1. Dion. Hal. IV,67,3.
  7. I. Bayet, La Religion romaine, 1976, 21-28.
  8. Dion. Hal. Ant. Rom. X,14-16. Titus Livius de ea re silet.
  9. Varro LL V,72.
  10. Op. laud.
  11. Tit. Liv. II,16.
  12. Tit.Liv. III,62 . Dion. Hal. Ant. Rom. 11,48
  13. Titus Livius Periocha,19
  14. Ant. Rom. II,49,4-5
  15. Plutarchus Romulus XVI,1; Numa I,3; Silius Italicus II,8 et VIII,412. Iustinus XX,1. Servius ad Aen. VIII,638. Hyfginus frg IX. Cato Maior frg XXI.
  16. sebesthai = venerari, Festus 464; et Plinius Maior HN. III,108
  17. Fragmentum 51 e Servio ad Aen. VIII,638.
  18. Crawford 344
  19. RIC 99 et 114
  20. Crawford 404

Vide etiam[recensere | fontem recensere]