Nonae Caprotinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nonae Caprotinae[1] vel Capratinae[2] erant feriae Romanae antiquae Nonis Iuliis (die 7 Iulii) in honorem ancillarum et Iunonis Caprotinae a mulieribus sub caprifico celebratae. Nam lacte et virgis caprifici, id est fici sponte sua sine ope humana crescentis, in illis sacris utebantur.

De ritibus et fabulis aetiologicis[recensere | fontem recensere]

Causa harum feriarum ad hanc fabulam referebatur : urbe Roma a Gallis circa 390 a.C.n. capta et incensa, finitimae civitates, postquam Galli abierunt, infirmis adhuc rebus Romanis, excidium Urbi minabantur nisi uxores et filias sibi dedissent. Senatoribus in maximis angustiis de ea re consulentibus, ancilla seu Tutela seu Philotis nomine hoc strategema excogitavit : ancillae vestitum et ornatum dominarum indutae in earum vice traditae sunt. Tunc viros in castris hostium specie festivitatis ad ebrietatem provocavere. Cum temulenti fuere Tutela in ramos cuiusdam caprifici ascendit atque inde signum Romanis dedit, qui properanter advenientes facilem victoriam adepti sunt. E qua victoria magni honores, in primis libertas et vestitus quem semel induerant, illis ancillis a senatu decreti sunt. Nonae Caprotinae memoriam huius facti celebrare dicebantur[3]. Eruditi moderni nonnulli illas ferias velut Saturnalia muliebria fuisse suspicantur, quo die ancillae et servae magna licentia fruebantur. nam mane tumultuose Urbe egrediebantur viros praetereuntes iocis lacessentes atque dona mendicantes. Pugnas quoque inter sese simulabant tamquam viri et convivabantur et vestiebantur tamquam dominae : videlicet contrarias personas induebant atque in vita ordinaria. Nomen earum feriarum capram quoque, animal cum Iunone arte coniunctum, in mentem inducit. Certe lac caprifici insigne ubertatis fuit et Iuno Caprotina dea fertilitatis erat.

Alii auctores antiqui, quorum opinionem Plutarchus[4] nobis tradidit, et Poplifugia quae die 5 Iulii celebrabantur et Nonas Caprotinas ad Romuli mortem referebant, qui ad paludem 'Caprae' dictam tempestate horrenda et tenebris deficiente sole repente subortis ab oculis populi sublatus erat. Etenim Poplifugia et Nonae Caprotinae arte coniuncta fuisse credebant.

De quadam interpretatione moderna[recensere | fontem recensere]

Ambarum fabularum aetiologicarum Paulus Drossart, a Georgio Dumézil comprobatus, interpretationem astrologicam proposuit. Quod si eos auctores sequimur Philotis/Tutela est imago lunae vel potius semilunae (nam Nonae in mense lunari sunt dies medius inter novam et plenam lunam), quod e Plutarchi narratione apparet cum eam taeda incensa ex arbore signum dantem ostendit, obtento prius a tergo velo ne lux ad castra hostium perveniret : ita quasi dimidia lucebat. Hoc agere igitur voluisse Nonarum Capratinarum ritum suspicantur, ut prima luna post solstitium aestivum luce sua soli auxilio veniret in pugna adversus tenebras, eo tempore quo dies breviores, noctes contra longiores fieri coeperunt. Quae interpretatio nec a fecunditate muliebri abhorret, quae semper cum luna et deis lunaribus coniungebatur, nec a Iunone cuius munera etiam ad lunam pertinebant (Iuno Covella).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Vsevolod Basanoff 1949, 'Nonae Caprotinae', Latomus VIII : 209-215.
  • I.-N. Bremmer 1987, 'Myth and Ritual in ancient Rome. The Nonae Capratinae', Bulletin of the Institute of Classical Studies 34(S52) : 76-88. Cui respondent Patton et Doniger (1996), Myth and method, University Press of Virginia : 134-136. Hic legere potes et Ungern-Sternberg (1993) Mythos in mythenloser Gesellschaft: Das Paradigma Roms : 104-106. Hic legere potes
  • Paulus Drossart 1974, '« Nonae Caprotinae » : La fausse capture des Aurores', Revue de l'histoire des religions 185(2) : 129-139 Hic legere potes
  • Georgius Dumézil 1975, 'Les Nones Caprotines' in Fêtes romaines d'été et d'automne suivi de Dix questions romaines, Gallimard : 271-283. Hic Anglice conversum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Varro et Macrobius.
  2. Sic in inscriptione Pompeiana legitur : (CIL 04, 1555. Praeterea Capratina cognomen muliebre frequens est. Transcriptio Graeca Plutarchi ad 'Capratina' quoque facit.
  3. Varro LL VI,18. Macrobius, Sat. I,11,36-40. Plutarchus, Camillus 33. Cf Arnobius, Adversus nationes III,30.
  4. Romulus 29 et Camillus 33.