Ambrosius Theodosius Macrobius

E Vicipaedia
(Redirectum de Macrobius)
Jump to navigation Jump to search
Macrobius opus suum Eustachio filio dat. Liber manu scriptus Somnii Scipionis cum commentario Macrobii anno circiter 1100 factus (Bibliotheca Britannica)

Ambrosius Theodosius Macrobius saeculo quarto exeunte quinto ineunte Romae vixit. Unus ex principibus civitatis litterarum studio clarus factus est. Scripsit enim Saturnaliorum libros, quorum maxima pars adhuc exstat de Vergilii poetae laudibus, necnon de iocis aut moribus veterum. Multa etiam de Calendario Romano inibi ac de cultu deorum meminit necnon de cibo potuque aut salubri aut noxio. Materiam huius operis ex Varrone, Aulo Gellio, Plutarcho praecipue sumpsit, sed convivialem sermonem induxit, cui praestantes homines Avienus, Praetextatus, Servius grammaticus, aliique multi interfuerunt. Exstant etiam Commentarii in Somnium Scipionis e Ciceronis de Republica excerptum et a Macrobio nobis ab iniuria temporum vindicatum.

Scriptis suis Macrobius religionem majorum servare frustra conatus est eo tempore quo imperatores Romani iamdudum Christiani facti essent. Itaque in praeteritis versatur rebus, non in praesentibus. De Christianis autem numquam aperte loquitur sed, ut imperator Iulianus Apostata aliquot ante annis, ostendere vult antiquos deos sub diversis appellationibus unum fuisse numen et priscam religionem homines ad excelsa honestaque perducere posse et Aeneidem Vergilii ad pueros instituendos potiorem esse Biblia Sacra Christianorum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1501 : Macrobii De somno Scipiõis : nec non De Saturnalibus libri. Brixiae: per Angelum Britannicum Textus apud Internet Archive
  • 1526 : Arnoldus Vesaliensis, ed., Macrobii Aurelii Theodosii viri consularis In Somnium Scipionis libri duo et septem eiusdem Saturnaliorum. Eucharius Ceruicor. excudebat Textus apud Internet Archive
  • 1528 : Macrobii In Somnium Scipionis ex Ciceronis VI. libro de Rep. eruditissima explanatio; eiusdem Saturnaliorum libri VII; Censorinus De die natali. Venetiis: Aldus Textus apud Internet Archive
  • 1532 : Arnoldus Vesaliensis, ed., Macrobii Ambrosii Aurelii Theodosii, viri consularis & illustris, In Somnium Scipionis lib. II; Saturnaliorum lib. VII. Lugduni: apud Gryphium Editiones 1542, 1550, 1556, 1585 apud Internet Archive
  • 1532 : Iodocus Badius Ascensius, ed., Macrobii Aurelii Theodosii In Somnium Scipionis M. Tullii Ciceronis libri duo et Saturnaliorum lib. VII cum scholiis et indicibus Ascensianis. Parisiis: apud Iodocum Badium Ascensium Textus apud Gallica
  • 1565 : Macrobii Ambrosii Aurelii Theodosii, viri consularis & illustris, In Somnium Scipionis lib. II; Saturnaliorum lib. VII. Venetiis: apud Ioan. Gryphium Textus apud Internet Archive
  • 1970 : Iacobus Willis, ed., Ambrosii Theodosii Macrobii Saturnalia; Ambrosii Theodosii Macrobii Commentarii in Somnium Scipionis cum indicibus voluminum amborum. 2 voll. Lipsiae: Teubner. (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana)
Eruditio

Nexus externi[recensere | fontem recensere]