Etrusci
Etrusci vel Tusci (Etrusce Rasenna vel Raśna; Graece Τυρσηνοί, Tursenoi) populus antiquus Italicus, incolens eam regionem, cui nomen suum Etrurias dederunt, quae Tuscia quoque appellata est vel hodie Tuscania, attingens Umbriam, et terras usque ad Tiberim flumen et ad septentrionalem Latium continens. Quaedam oppida porro inventa sunt in Campania et in valle Padana a saeculo 8 a.C.n.
Historia[recensere | fontem recensere]
Origo gentis Etruscae est in dubio. Romani eorum oppida subiecerunt; olim multi credebant Etruscos Europae gentem non fuisse. Itaque Herodotus (ca. 400 a.C.n.) tradidit eos a Lydia venisse[1]; ceterum Dionysius Halicarnasseus (ca. 100 a.C.n.) tradidit Italiae esse aborigines, ex populo antiquo ortos, qui lingua institutisque omnino unoquoque discrepavit.
Nonnulli investigatores crediderunt illas inscriptiones Lemnias, quae Graecae non sint sed linguae Etruscae similes esse videantur, quae porro sexto saeculo factas esse putantur, hypothesem Herodoti confirmare. Aliae investigationes autem rituum funereorum nuper monstraverunt Etruscos indigenas probabiliter fuisse. Caeremoniae funereae non mutatae sunt a tempore hominum priorum Villanovae usque ad tempus Etruscorum ipsorum.
Saeculo septimo a.C.n., Etrusci multas civitates condiderunt, ex quibus sunt Arretium, Caere, Clusium, Curtun, Perusia, Popluna, Veii, Tarquinii, Vetulonia, Volaterrae, Volsinii, Vulci. In valle Padana, antequam Celtae advenissent vestigiaque incolentium Etruscorum delevissent, fuerant Etruscae urbes Mantua Bononiaque, urbesque perditae Atria Spinaque. Mos Etruscus longe ad septentrionem atque ad meridiem pandit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Clio 94
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Dominique Briquel, Les Etrusques. Lutetiae: Presses Universitaires de France, 2012. ISBN 9782130607397 Textus apud cairns (situs venalis)
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Pagina studiis Etruscis dicata (Etruscan News Online) (Anglice)
- Radio Bremen mense Martio 2007: "Herodotus Confirmatus"
- Philipp Ammon: Ruma Rasna – Die etruskischen Wurzeln Roms. http://www.academia.edu/28000848/Ruma_Rasna_Die_etruskischen_Wurzeln_Roms
Antecessor: Cultura Villanovana |
Cultura Italica aetatis Ferri Saec. IX a.C.n.-Saec. II a.C.n. |
Successor: Romani |