Tibur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tibur
Tivoli
Vexillum TiburisInsigne Tiburis
Imago Tiburis

Villa Estensis

Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Urbs metropolitana Romae Capitis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 58′ 0″ Sept., 12° 48′ 0″ Ort.
Altitudo: 235 m supra mare
Area: 68,50 km²
Incolae: 56 706 (2015)
Spissitudo: 776,57 per km²
Vici: Balnea Tiburtina, Campolimpido, Favale, Villaggio Adriano, Arci-empolitana, Bivio di San Polo, Quintiliolo, Collenocello
Municipia proxima: Burgus Sancti Gregorii, Castrum Sancti Angeli, Castrum de Marcellinis, Castrum Sancti Pauli in Jana, Guidonia Castrum Monticellorum, Roma, Vicus Varronis
Res aliae
N. cursualis: 00019
Praefixum: 0774
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 058104
N. tributarius: L182
Nota autocineti: RM
Nomen incolarum: Tiburtini, Tiburtes, Tiburni, Tiburtinenses
Patronus: Sanctus Laurentius
Dies sollemnis: 10 Augusti
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Tibur[1][2][3] (-is, n.) (Italiane: Tivoli) est oppidum Italiae et municipium, circiter 56 710 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Incolae Tiburtini[3][2] (etiam: Tiburtes[3][2] vel Tiburni[2] et Tiburtinenses[3]) appellantur.

Vergilius Tiburis "superbi" mentionem facit in Aeneidis

quinque adeo magnae positis incudibus urbes

tela novant, Atina potens Tiburque superbum,

Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Vergilius - Aeneis, liber septimus

Insignia[recensere | fontem recensere]

Sententia[recensere | fontem recensere]

Epitheton "Tibur superbum" nunc est sententia et pars insignis oppidi, quod in indice UNESCO Mundi Hereditatis perscribitur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Via quae ad Tibur ducit.

Tibur monte Catillo eminatum iacet in Apenninis montibus, qui sunt montes Tiburtini eo loco, quo aquae Anienis in planitiem Latii cadunt.

Tibur, quod a Roma duobus et triginta chiliometris distat, est terminus Viae Tiburtinae Roma provenientis. Haec via continuatur via Valeria, quae adversum mare Hadriaticum ducit. Nostra aetate haec viae appellantur "strata statalis 5" (Italiane Strada statale 5 Via Tiburtina Valeria).

Tibur connectum cum Roma via ferraria regionali, quae ferrovia regionalis FR2 Roma ducit ad Piscariam et incipit ad stationem Thermarum Romanam.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Numerus negotiationum hac in tabula per sectores oeconomicos redditur:[4]

Sector qui est
Agricultura
Sector qui est
Industria
Sector qui est
Aedificatio
Mercatura
et refectiones
Deversoria
et popinae
Commeatus, horrea,
communicatio
Servitia Ceterae Summa
135 529 781 1807 344 208 1012 297 5113

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempora antiqua[recensere | fontem recensere]

Fama fert Tibur anno 1215 a.C.n. conditum esse in eo monte, in quo postea acropolis oppidi erat et ubi nunc sunt templa Vestae et Sybillae.[5] Fuit colonia Albae Longae urbis. Vetustissima, quae supersunt urbis antiquae, reliquia sunt partes moenium, quae saeculo IV a.C.n. aedificari putantur.

Tempora Romana[recensere | fontem recensere]

Saeculo I a.C.n. Tibur per legem Iuliam municipium factum est.

Anno 338 a.C.n. Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis imperii Romani capitis. Anno 286 a.C.n., Marcus Valerius Maximus Potitus consul Romam et Tibur via consulari, quae appellatur Tiburtina connexit. Hadrianus imperator exinde ab anno 118 usque ad annum 134 sub monte Tiburis suam villam aedificavit. Hadriano autem mortuo villa dilabatur. Nonnullorum historicorum sententia imperator Aurelianus Zenobiam, postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit, anno 273 ad Tibur in exilium misit.

Anno 547 in bello Gothico Belisarius oppidum munivit, sed postea miles Totilae urbem destruxit. Bello finito Tibur factum est ducatus Byzantinus. Postea pars factum est patrimonii Petri. Postquam Carolus Magnus Italiam expugnavit, comes pro imperatore Tibur regnavit.

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

A saeculo IX Tibur erat oppidum sui iuris, ubi consules electi regnabant. Anno 1001 Otto III imperator oppidum expugnavit, quod exinde papa regnat. Annis 1140 et 1141 gestum est bellum Tiburtinum inter Romam et Tibur. Tiburtini victi coacti sunt, ut papam Innocentium II dominum suum agnoscerent.

Saeculo XIII Tiburtini imprimis partem Gibellinam sequebantur. Saeculo quarto decimo, in magno schismate occidentale Tiburtini sicut alii regiones Italiae septentrionalis partibus papae Urbani VI favebant contra antipapam Avenionensem Clementem VII.

Saeculo XV incipiente primum Ladislaus I rex Neapolitanus deinde miles conducticius Braccius Montonus, qui statum pontificium capere conabantur, ante oppidum repulsi sunt. Anno 1447 Alphonsus V rex Aragoniae ibi per annum habitabat.[6]

Nova aetas[recensere | fontem recensere]

Iacobus Philippus Hackert (Jakob Philipp Hackert) anno 1783 aquas cadentes Tiburtinas pinxit.

Anno 1522 Hadrianus Papa VI omnem libertatem Tiburis tollit, et oppidum factum est pars status Pontificii.[6] Primum anno 1527 Columnenses, deinde 1547 milites Ducis Albani, qui bellum in papam Paulum III gerebat, civitatem spoliaverunt. Papa Paulus III sedem habebat Tibure aestate anni 1539. Ibi excipit Ignatium de Loyola et probat 3 Septembris anni 1539 eius "primam Societatis Jesu instituti summam", qua societas Iesu est condita.[7] Tibure anno 1560, Villa Estensis cura Hippolyti II ducis Estensis et cardinalis aedificata est.

Anno 1835 Gregorius Papa XVI villam Gregorianam condidit, quae est hortus.

Anno 1944 aëroplanum CFA Tibur supervolat. In terra horreum Germanicum pyrobolis ictum ardet.

Bello mundano altero, cum Germani in via Valeria septentriones versus se reciperent, Angli et Americani, ut ferrivias et alia itinera a Roma ad mare Hadriaticum ducentes interrumperent, Tibur civitatem, quae ad viam Valeriam iacet, aëroplanis et telis severe aggressi sunt. Germani Tibur occupantes sanguinolento modo multas, quae hac in regione versabantur, partisanorum greges propulserunt, et, cum se reciperent, vias et pontes demoliverunt.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Tibur est sedes episcopalis, quae Dioecesis Tiburtina appellatur. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.

Clari cives[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Victi[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia[recensere | fontem recensere]

Fractiones, vici et loci in municipio[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Campolimpido, Favale, Villaggio Adriano, Arci-empolitana, Bivio di San Polo, Quintiliolo, Collenocello.

Loci[recensere | fontem recensere]

Municipia finitima[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburem spectant (1, 2).

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verg. Aen. 7.630; Hor. Carm. 2.6.5.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae}
  4. (Italiane) Lo scenario economico provinciale. Dati e analisi 2009 Camera di Commercio di Roma, p.298.
  5. Communis pagina interretialis
  6. 6.0 6.1 (Italiane) Italia da scoprire - Viaggio nei centri minori, Touring Club Italiano, éditions Touring, Mediolani, 1996, pp. 315-319.
  7. (Anglice) St. Ignatius de Loyola and the Early Jesuits de Stewart Rose (Novi Eboraci: The Catholic Publication Society), 1891, pp. 263-264.