Carolus Severing

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Severing anno 1928

Carolus (Carl) Severing (natus 1 Iunii 1875 oppido Herfordiae (Vestfalia), mortuus 23 Iulii 1952 Biliveldae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius opifex in fabrica sigarellorum fuit. Annis 1889 - 1892 scholam elementariam frequentabat et deinde tirocinium fabri claustarii fecit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1893 sodalis SPD factus est et collegii opificum metallicorum. Post iter in Helvetiam factum secretarius factionis suae Herfordiae electus est. Annis 1905 - 1924 decurio oppidi Biliveldae erat et annis 1907 - 1911 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Annis 1912 - 1919 diurnarius actorum diurnorum SPD Biliveldae erat. Hic anno 1918 consilium opificum militumque condidit, quod post casum Monarchiae rerum poitum est. Deinde autem opifices metallarum et consilium ministrorum imperii conciliavit. Anno 1920 administer Borussiae rerum internarum nominatus est. Acriter contra insurgentes Communistas egit. Fuit legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae et ab anno 1920 etiam iterum legatus Dietae Imperii et ab anno 1921 etiam senatus terrae Borussiae. Mansit administer Borussiae internarum rerum ad mensem Octobrem anni 1926. 28 Iunii 1928 Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Müller II nominatus est. Nunc ut iam antea contra inimicos rei publicae - praesertim contra Nazistas - certavit. Sed Martio anni 1930 cum administris aliis consilii Müller dimissus est, postquam foedus regendi finitum est. Nam factio sua contra praemium maius cautionum socialium sententiam tulerat. Octobre 1930 iterum Borussiae administer inernarum rerum electus est et in pugna contra Nazistas perseveravit. Itaque 20 Iulii 1932 cum omnibus administris Borussiae a Francisco de Papen cancellario dimissus est, qui foedus cum Nazistis facere cupivit.

Sub dictatura Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Severing anno 1933 legatus Dietae imperii et senatus terrae Borussiae a Nazistis dimissus est et brevi tempore incarceratus est. Tum Biliveldae vivit et semper a vigilibus tectis vigilatus est. Tandem emeritum accepit neque iterum in carcerem missus est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Severing post finem dictaturae iterum pro factione SPD egit. Anno 1947 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Sed SPD eum 1949 non iam candidatum Dietae Foederalis Germaniae nominavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |

Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) |

Gulielmus Stuckart (NSDAP)
Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Fuchs (Centrum) |

Antonius Höfle (Centrum) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Ioannes Bell (Centrum) | Gulielmus Marx (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gottfriedus Treviranus (KVP)
Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Severing (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |