Gottfriedus Treviranus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gottfriedus Treviranus
Res apud Vicidata repertae:
Gottfriedus Treviranus: imago
Nativitas: 20 Martii 1891; Schieder-Schwalenberg
Obitus: 7 Iunii 1971; Florentia
Patria: Germania
Nomen nativum: Gottfried Reinhold Treviranus

Officium

Officium: member of the Reichstag of the Weimar Republic
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Factio Theodisca Nationalis Popularis, Conservative People's Party
Gottfriedus Treviranus in consilio ministrorum Brüning I anno 1930

Gottfriedus (Gottfried) Treviranus (natus 20 Martii 1891 in Schyderensi villa[1] (Vestfalia), mortuus 7 Iunii 1971 iuxta Florentiam) legatus militum, vir publicus Germaniae et sodalis primo DNVP, deinde Factionis Conservativae Popularis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola, mater in Scotia nata erat. Postquam maturitatem adeptus est, nauta classis imperialis factus et succenturio nominatus est. Ad finem primi belli mundani nauta mansit atque deinde agriculturae studebat. Ab anno 1921 praeses camerae agriculturae Lippiae erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Treviranus maritus erat cum scriptrice Elizabetha Dryander.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Treviranus sodalis DNVP anno 1924 primo legatus Diaetae Imperii Germanici electus est. Mense Decembri anni 1929 factionem DNVP reliquit, quod consilia Alfredi Hugenberg praesidis factionis recusavit, qui foedus regendi cum NSDAP petebat. Cum aliis undecim legatis Foedus Theodiscum Nationalem condidit et cum Factione Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL)[2] collaboravit. Cum aliis Treviranus novum consilium ministrorum Henrici Brüning appetivit et 30 Martii 1930 Administer Imperii Regionum Occupatarum et, postquam regiones occidentales a Francis et Britannis liberati sunt, Iunio eiusdem anni Administer Imperii sine officiis nominatus est. Septembre anni 1930 Commissarius Imperii ad adiuvandas partes orientales nominatus est. Interim novam Factionem Conservativam Popularem (KVP) condiderat. In Consilio Ministrorum Brüning II Administer Imperii Commeatus fuit. Quamquam - vel quod - Rem Publicam Vimarianam contra Nazistas et Adolphum Hitler defendere conabatur, 30 Maii 1932 cum aliis administris Brüning dimissus est. Eodem anno et electionem perdidit neque diutius legatus Dietae Imperii mansit.

Exilium et mors[recensere | fontem recensere]

Factio eius anno 1933 vetita est, itaque anno 1934, postquam 30 Iunii inter "eversionem rerum" Ernesti Röhm paene a vigilibus Nazistis necatus esset, patriam reliquit et in CFA vixit. Post secundum bellum mundanum finitum in Germaniam revertebatur et ultimis annis in Panormo versabatur. In itinere apud Florentiam iam grandaevus mortuus est. [3]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. Praeses huius factionis Ioannes Schlange-Schöningen fuit, qui quoque DNVP similibus de causis reliquerat.
  3. Wolfgangus Benz/Hermannus Graml, Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, München 1988, p. 345-346
Administri Commeatus Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Bell (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Gulielmus Koch (DNVP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Gottfriedus Treviranus (Factio Conservativa Popularis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) |

Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) |
Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Fuchs (Centrum) |

Antonius Höfle (Centrum) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Ioannes Bell (Centrum) | Gulielmus Marx (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gottfriedus Treviranus (KVP)
Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)
Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |

Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |
Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL)