Diaeta Imperii Germanici

E Vicipaedia
(Redirectum de Dieta Imperii Germanici)

Diaeta Imperii Germanici (Theodisce: Deutscher Reichstag) fuit parlamentum Germaniae annis 1871 - 1945.

Temporibus Monarchiae (1871 - 1918)[recensere | fontem recensere]

Concessus Dietae Imperii anno 1906

Anno 1867 Parlamentum Foederationis Germanicae Septentrionalis iam Dieta Imperii (Theod.: Reichstag) vocata est. Sed Dieta Imperii Germanici anno 1871 cum Imperio Theodisco Secundo conditum est. Legati iure suffragii aequo electi sunt. Electores omnes viri fuerunt, qui vicesimum primum annum finiverant. Parlamentum una cum Consilio Foederali de legibus et de aestimatione sumptuum decrevit. Sed consilium ministrorum creare ei non licuit.

Tempore Rei publicae Vimariana (1920 - 1933)[recensere | fontem recensere]

Concessus Dietae Imperii anno 1932

Re Publica Vimariana anno 1918 declarata et constitutione rei publicae anno 1919 a Consilio Formae Civitatis Constituendae, quae nunc et a mulieribus electa est, promulgata parlamentum anno 1919 iterum Dieta Imperii Germanici nominata est. Nunc parlamenti auctoritate cancellarii et administri dimittuntur. Propter iurgia multa Dieta saepe dimittebatur et denuo eligebatur. Haec Dietae Rei publicae fuerunt:

Tempore dictaturae Nazistarum (1933 - 1945)[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Adolphus Hitler legem tulit, qua ipse leges dare potuit. Praeterea mox omnes legati sodales factionis NSDAP fuerunt. Itaque Dieta Imperii non magni momenti fuit. Tamen non abolita est: Nonnumquam Hitler ibi orationes habuit. Interdum et suffragia Dietae habita sunt, quae autem non libera fuerunt:

Concessus ultimus 26 Aprilis 1942 fuit. Anno 1943 Hitler electionem proximam in annum 1947 distulit, ne inter Bellum eligeretur. Cum autem eo anno Germania victa et occupata esset, non iam suffragium factum est. Anno 1949 Dieta Foederalis Germaniae libere electa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!