Rudolphus Wissell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Wissell anno 1930.

Rudolphus (Theod. Rudolf) Wissell (natus 9 Martii 1869 Goettingae, mortuus 13 Decembris 1962 Berolini) fuit vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater navigator fuit. Annis ab 1876 ad 1883 Bremae scholam frequentabat atque deinde ad annum 1887 tirocinium fabri claustarii et machinatorii fecit. Tum hoc munere Bremae atque deinde Kieliae laboravit. Ab anno 1888 secretarius collegii opificum metallicorum fuit, ab anno 1901 hoc munere Lubecae sustinuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wissell ab anno 1890 maritus erat et ex uxore quinque liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1888 Wissell sodalis SPD fuit et annis ab 1905 ad 1908 legatus suae factionis in civitate Bremae erat. Ab anno 1908 secretarius foederis collegiorum opificum Berolini fuit et ab anno 1916 et diurnarius actorum diurnorum factionis nomine Vorwärts laboravit. Martio 1918 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Post interitum Monarchiae Wissell die 28 Decembris anni 1918 cum Gustavo Noske sodalis legatorum populi factus est, cum legati factionis USPD hunc magistrtum deposuerunt. Die 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. In consiliis ministrorum Scheidemann et Bauer ad diem 25 Iulii 1919 Administer Imperii Oeconomiae erat. Ab anno 1920 ad usque annum 1933 legatus Dietae Imperii erat. Annis ab 1928 ad 1930 Administer Imperii Laboris in consilio ministrorum Müller II fuit.

Tempore Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Mensi Iunii 1933 Wissell legatus Dietae Imperii dimissus est. Praeterea duos menses in carcerem missus est et deinde a vita publica se latens Berolini vivit.

Post annum 1945[recensere | fontem recensere]

Cum Dictatura Nazista bello finita esset, Wissell iterum pro factione SPD certavit et magistratus varios factionis gessit. Anno 1949 cives honoris causa Berolini nominatus est. Anno 1954 e vita publica se recessit.

Administri Oeconomiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Rudolphus Wissell (SPD) |

Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) |

Albertus Speer (NSDAP)
Administri Laboris Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Bauer (SPD) |

Alexander Schlicke (SPD) | Henricus Brauns (Centrum) | Rudolphus Wissell (SPD) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Fridericus Syrup (nullius factionis) |

Franciscus Seldte (NSDAP) |
Consilium Ministrorum Scheidemann (13 Februarii 1919 - 20 Iunii 1919)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Philippus Scheidemann (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (DDP) | Otto Landsberg (SPD) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Gustavus Bauer (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Georgius Gothein (DDP) | Eduardus David (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum)
Consilium Ministrorum Bauer (21 Iunii 1919 - 27 Martii 1920)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Bauer (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer DDP | Hermannus Müller (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gulielmus Mayer (Centrum) |

Otto Geßler (DDP) |
Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Hermannus Müller (SPD) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Severing (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) |

Gottfriedus Treviranus (KVP) |