Gulielmus Groener

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Groener anno 1932

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Groener (natus 22 Novembris 1867 Ludoviciburgi (Regnum Virtembergiae), mortuus 3 Maii 1939 Potestampii) miles et vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater arcam cohortis in exercitu Virtembergiae administrabat. Et ipse post maturitatem anno 1884 acceptam ad exercitum Virtembergiae accessit. Anno 1893 succenturio factus est et annis proximis academiam belli frequentabat. Ab anno 1899 in praetorio magno (Theos. Großer Generalstab) laboravit et ibi ad annum 1916 ferroviariam militarem administrabat. Tum legatus factus in magistratu belli victus laboravit. Anno 1917 legioni in Ucraina certanti imperavit. 26 Octobris 1918 successor Erici de Ludendorff praeses magni praetorii factus est. Bello Orbis Terrarum I finito milites in patriam reduxit et foedus cum novos regentes Germaniae, i.e. cum Friderico Ebert fecit, ne communistae rebus novis studentes rerum potirentur. 23 Iunii 1919 censuit, Foedus Versaliarum esse acceptandum. 30 Septembris 1919 exercitum reliquit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Groener bis uxorem duxit. E prima, quae anno 1926 mortua est, filiam (nata 1900) habuit, e secunda filium (natus 1930).

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

A die 25 Iunii 1920 ad diem 11 Augusti 1923 Administer Imperii Commeatus erat, quamquam nullius factionis sodalis erat. 28 Ianuarii 1928 Administer Imperii Defensionis Publicae factus est. Hoc officium ad 30 Maii 1932 administrabat. 8 Octobris 1931 - 30 Maii 1932 et Administer Imperii Rerum Internarum erat. Quod acriter contra Nazistas egit et SA, foedus Nazistarum ad bellum civile gerendum, dissolvi iusserat, novus cancellarius Franciscus de Papen eum non iterum administrum fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]