Bodo Ramelow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bodo Ramelow anno 2011

Bodo Ramelow (natus die 16 Februarii 1956 in Osterholz-Scharmbeck/Saxonia Inferior) vir publicus factionis Sinistrae est. Die 5-a Decembris 2014 electus est praeses Thuringiae.[1]

Familia[recensere | fontem recensere]

Ramelow ter uxorem duxit. E matrimonio primo duos filios habet.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1971 scholam finivit, annis 1971 - 1974 apud pantopolium Karstadt Giessae tirocinium mercatoris fecit atque deinde ad annum 1981 hoc munere operam dedit. Deinde ad annum 1990 secretarius collegii opificum in Hassia fuit et tum ad annum 1999 praeses collegii opificum commercii in Thuringia. Praeterea annis 1992 - 1999 praeses societatis domiciliorum in Erfordia erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1999 Ramelow ad Factionem socialismi democratici (PDS) accessit atque legatus ad sentum terrae Thuringiae electus est ad ad annum 2005 mansit. Tum legatus factionis Sinistrae-PDS (ab anno 2007 Sinistrae) ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2009 autem legatus in senatum terrae Thuringiae revertebat et praeses fractionis Sinistrae factus est. Anno 2014 iterum legatus senatus terrae lectus atque candidatus praesidis ministrorum erat, qui cum SPD et Viridibus de foedere regendi egit[2]. Die 5 Decembris 2014 profecto primus praeses ministrorum civitatis Germanicae factionis Sinistrae electus est[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]