Brandenburgum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hac in pagina de terra foederali Germaniae agitur. Vide etiam Brandenburgum (oppidum).
Wikidata-logo.svg Brandenburgum
Res apud Vicidata repertae:
Brandenburgum: insigne
Brandenburgum: vexillum
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 52°21′43″N 13°0′29″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Germania
Territoria finitima: Megapolis et Pomerania Citerior, Saxonia, Saxonia et Anhaltium, Saxonia Inferior, Berolinum, Nordsachsen, Meissen District, Görlitz, Bautzen District

Forma

Area: 29 478.63 chiliometrum quadratum
Caput: Potestampium
Subdivisiones: Barnim District, Brandenburgum, Cotbusium, Dahme-Spreewald District, Elbe-Elster District, Francofortum ad Oderam, Havelland District, Märkisch-Oderland District, Oberhavel District, Oberspreewald-Lausitz District, Oder-Spree District, Ostprignitz-Ruppin District, Potestampium, Potsdam-Mittelmark District, Prignitz District, Spree-Neiße District, Teltow-Fläming District, Uckermark District

Gestio

Praefectus: Dietmarius Woidke
Consilium: Landtag of Brandenburg

Vita

Incolae: 2 449 193
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Brandenburgum: situs

Brandenburgum (vel Marchia Brandenburgensis, Sorbica lingua: Braniborska, etiam Bramborska) est Terra Foederalis boreali parte Germaniae sita. Caput eius est Potestampium. Finitimi sunt Polonia ad orientem, Saxonia ad meridiem, Saxonia-Anhaltinum ad occidentem, Saxonia Inferior ad occidentem extremum per breve spatium Albis fluminis, Megapolis et Pomerania Citerior ad septentrionem et caput foederale Germaniae Berolinum medio Brandenburgo situm.

De geographia[recensere | fontem recensere]

Brandenburgi cum oeconomia tum substructio machinalis atque socialis omnes ad Berolinum tamquam insula in provincia situm spectant. Oppida atque vici affluentissimi non inveniuntur nisi in zona (quae dicitur zona opima) 30 chiliometrorum circum caput foederale extenta. Procul a capite regiones sunt parcissime inhabitae et agricultura maxime insignes. Regio provinciae australis magnam copiam carbonis producit.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Praeter caput inter alia haec oppida in Brandenburgo terra sunt:

Nexus interni

Flumina[recensere | fontem recensere]

  • Habala (Theod. Havel)
  • Spreha (Theod. Spree)
  • Albis (Theod. Elbe, ad finem occidentalem)
  • Viadrus (Theod. Oder, ad finem orientalem)

Vexillum et Signum[recensere | fontem recensere]

Brandenburgi signum

Articulo quattuor chartae constitutivae constituente, aquila rubra est signum Brandenburgi, et vexillum est rubrum candidumque, signo aquilae in medium inserto.

Et aquila et vexillum autem antiquiora sunt. Anno 1157, aquila signum comitis Marchiae Ottonis Primi fuisse dicitur. Germania reunificata, ensis atque clipeus e signo sublati sunt.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Brandenburgum Berlinumque nucleum Prussiae esse solebant. Anno 1945 'Marchiae Brandenburgensis provincia' regionibus trans Viaduam flumen sitis amissis in duas regiones administrativas divisa est. 1947 Prussia dissoluta provincia Brandenburgum nominata est. 1952 novis regionibus administrativis creatis nomen Brandenburgi deletum est. 14 Octobris 1990 provincia Brandenburgi iterum creata est. Praeses ministrorum primo Manfredus Stolpe (SPD) electus est, qui una cum FDP et Viridibus, ab anno 1994 sola cum factione sua, postremo cum CDU terram regnavit. Anno 1996 plebiscito decretum est, ne Brandenburgum Berolino adiungeretur, ut viri publici proposuerant: Cum Berolinenses propositum probaverunt, incolae Brandenburgi id negaverunt[1]. Anno 2002 Stolpe Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum factus est et Matthias Platzeck, ad hoc diem magister civium superior Potestampii, ei successit. Is primo cum CDU, ab anno 2009 cum factione Sinistra regnat. Die 28 Augusti 2013 ei Dietmarius Woidke - et hic sodalis SPD - ei successit, quod Platzek valetudine coactus se a vita publica recessisset[2].

De oeconomia[recensere | fontem recensere]

Fabriciae atque negotia alia maximi momenti sunt in zona opima. Praeterea chalybs productus est prope Viadrum flumen. Brandenburgi ad Avelum machinae ad usum in typographeis et mechanemata velocitatis mutatoria fiunt. Etiam petroleum ex oppido Schwedt in Brandenburgi parte boreali sito provenit, meridies provinciae habet carbonem. Extra his regionibus agricultura res coquinaria industrialis, lignatio maxime coluntur. Rem periegeticam maximi momenti partem oeconomiae provinciae futuram esse permulti homines putant. Omnino oeconomia Brandenburgi haud valet. Populus laboris expers est ad quintam fere partem.

Nota[recensere | fontem recensere]