Serbi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crux Serbica

Serbi (Serbice: Срби ; Lingua Slavica Ecclesiastica: Сьрби) sunt gens cuius membra praecipue in Serbia, Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro, et Agro Merulensi, quem Serbi partem territorii sui aestimantur, habitant. Magna ex parte lingua Serbica utuntur, varietatem ekavicam in Serbia, varietatem ijekavicam praecipue in Bosnia et Herzegovina, Croatia, et Monte Nigro adhibentes.

Crux Serbica[recensere | fontem recensere]

Insigne Serborum est Crux Serbica. Sunt, qui credant quattuor "C" initio quattuor "B" fuisse, quae Medio Aevo ineunte in Imperio Romano Orientali pro "basileus Basileon Basileuon Basileusin" (Rex Regum Regens Reges) in usu erant.

Interpretatio hodierna in quattuor "S" cyrillice scriptis compendium pro Samo Sloga Srbina Spašava ('Sola concordia Serbum servat') invenit. Secundum hanc interpretationem Sanctus Sava, monachus Serbicus et patronus Ecclesiae Orthodoxae Serbicae, saeculo duodecimo Serbos his verbis, ne Catholici fierent propriamque ecclesiam conderent, hortatus est.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!