Vascus Gama

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
(Redirectum de Valascus de Gama)
Wikidata Vascus Gama
Res apud Vicidata repertae:
Vascus Gama: imago
Vascus Gama: imago
Vascus Gama: subscriptio
Vascus Gama: subscriptio
Nativitas: 1469, 1460; Sines
Obitus: 24 Decembris 1524; Cochinum
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Estêvão da Gama; Izabel Sodre
Coniunx: Catarina de Ataíde
Proles: Estêvão da Gama, Cristóvão da Gama

Memoria

Sepultura: Jerónimos Monastery

Vascus Gama,[1] vulgo Vasco da Gama (natus Sines(pt) in oppido Portugalliae anno fortasse 1469; mortuus Cochini in India die 24 Decembris 1524), explorator Lusitanus, primus per oceanum ab Europa usque ad Indiam navigavit.

De origine et iuventute[recensere | fontem recensere]

De iuventute Vasci Gama perpauca nota sunt. Pater eius erat Stephanus Gama(en), qui aulicus principi Ferdinando(pt), duci Viseensi, consulebat, eques ordinis militaris Sancti Iacobi erat, ab anno 1460 praefectus (alcaide-mor) Sines(pt), oppidi litoralis erat, quod munus usque ad annum 1478 tenuit. Uxor patris, Isabella Sodré, e gente aulicorum apud principem Iacobum(pt), ducem Viseensem, et equitum ordinis Militiae Christi orta, ad quinque filios peperit, quorum tertius Vascus anno aut 1460 aut potius 1469 natus erat. Satis constat ordines militares de successione regis Ioannis II(pt) factiones oppositas constituisse: regis enim filius solus legitimus, Alphonsus(pt), casu adverso anno 1491 vitam amisit. Cuius frater illegitimus Georgius de Lencastre(pt) magister ordinis Sancti Iacobi eo tempore factus est, quo regis germanus Manuel(pt) ordinem Christi duxit.

Stephanus, Vasci pater, ducis Georgii sectator, iam a rege Ioanne dux futurae expeditionis Indicae selectus est. Rege subito anno 1495 mortuo, successor legitimus Manuel(pt) an eidem Stephano navigationem committere vellet nemo pro certo scit, quoniam inter milites S. Iacobi pro obtrectatore Georgio contenderat. Patre Stephano anno 1497 mortuo filius Vascus selectus est, qui se iam dudum contra patrem una cum avunculis suis ad ordinem Christi addiderat. Iam diebus 17-18 Decembris 1495 Manuele nuper regnum ingresso Vascus "aulae regis nostri et ordinis S. Iacobi eques" commandarias duas divites, videlicet Mouguelas et Chouparria, e manibus ducis Georgii accepit "propter officia perutilia quae pro rege Ioanne defuncto et pro rege nostro Manuele fecit et facturus est."[2] Quorum officiorum unum tantum scimus. Ex chronicis Garcia de Resende cognoscitur anno 1492 nautas Francicos navem Portugallensem auro oneratam prope castellum Africanum Sancti Georgii de Mina(en) cepisse. De qua re certior factus rex Ioannes continuo Vascum Gama, "hominem cui credidit et qui iam in classibus et rebus maritimis bene meruit," ad Cetobricam et ad portus regni Algarbiae misit ut naves Francicas raperet nautasque expelleret, quod brevi spatio temporis effecit.[3][t 1]

Qua ratione rex hanc novam expeditionem ac difficilem homini tam iuveni traderet, in materia historica varie exponitur. Ferdinandus Lopes de Castanheda, qui anno 1551 historiam suam componere coepit, asseverat Paulo Gama, maximo natu Vasci fratri, a rege idem munus traditum esse quod patri antea traditum esset. At eum ob infirmitates quasdam hoc facere abnuisse fratremque minorem pro se proposuisse; regem vero propterea minime gavisum esse, quod Vascus "rebus maritimis peritus esset, quibus iam multa regi Ioanni utilia fecerat, et etiam magnanimus, ut qui illam expeditionem ad bonam finem adducere posset".[4][t 2] Sed Damianus Goës, qui paulo post chronica regis Manuelis scripsit, Vascum "hominem non iam maritum et satis iuvenem ut labores talis itineris subire posset" refert et ea de causa a rege electum esse.[5][t 3] Atque Casparus Correia, qui sine documentis et e rumore populari Lendas da Índia historiam suam confecit, refert Vascum Gama iuvenem cum eam aulam negotiorum, in qua rex sederet, transgrederetur, a rege observatus ac statim selectus est, "homo prudens, sapientia optimus, ad omne bene susceptum magnanimus".[6][t 4] Inter omnes constat regem paulo ante ad Montem Maiorem Novum aulam egisse et de utilitate expeditionis Indicae diu disputavisse, quam utilitatem rex ipse, consiliariis multis dissuadentibus, postremo adfirmavit; sed Ioannes de Barros, qui anno 1552 scripsit, solus hoc concilium curiose commemorat et contionem regis et responsum Vasci Gama ibidem datum verbatim adfert.[7]

De prima navigatione[recensere | fontem recensere]

Tabula primae navigationis Vasci Gama a Portugallia Indiam usque annis 1497-1498 factae (atramento depictae), una cum itineribus paulo antea a Petro de Covilhã (colore viridi russoque) et Alphonso de Paiva (colore viridi caeruleoque) factis, qui a Portugallia anno 1487 discedentes per Arabiam ad Aethiopiam et Indiam pervenerunt
Naves quattuor cum quibus Vascus Gama anno 1497 ab Olisipone in Indiam versus navigare coepit. Memória das Armadas que de Portugal passaram à Índia (Academia Scientiarum Olisiponensis)

Vascus Gama praecessores in hac navigatione habuit. Iussu a principio Henrici(en) principis, qui propter hanc rem "Navigator" nuncupatus est, nautae Portugallenses litora occidentalia Africana temptare coeperunt ad viam Oceanicam inveniendam qua aromata Orientalia sine interventione Arabum Venetorumque ad Portugalliam adveherentur: iam enim Marcus Paulus Venetus trans terram continentem iter faciens eas regiones revelaverat unde piper et alia condimenta pretiosissima proveniebant. Usque ad 1461 (quo anno Henricus princeps mortuus est) exploratores insulam Materiae et Azores colonizaverant, Insulae Promunturii Viridis invenerant atque ad limina sinus Guineensis penetraverunt. Ioannes II(pt), Henrici nepos, ad regnum anno 1481 succedens labores avunculi resumpsit. Quo suadente Diogo Cão ostia fluminis Congi anno insequenti invenit et anno 1485 ad regiones australes porrexit, litora hodiernae Namibiae attingens. Ultra mox navigavit Bartholomaeus Dias: ille enim ad litus Africae Australis orientale primus Europaeorum anno 1488 advenit et in reditu promunturium ultimum primum observavit, quod "promunturium procellarum", Cabo Tormentoso, ipse appellavit: causa enim procellarum antea non viderat. Quibus rebus nuntiatis, rex Ioannes certior factus est Africam circumnavigari Indiamque et Asiam orientalem tali navigatione attingi posse, id quod usque adhuc incertum erat, promunturiumque Africae australe ob hanc rationem "Bonae Spei" nuncupare iussit. Propter quas rationes rex explorationem novam iussit, et Stephanum Gama, Vasci patrem, dux navium constituit. Mortuis ambobus, expeditio, a rege Manuele rursus anno 1497 mandata, a Vasco Gama parata est.

Ille igitur die 8 Iulii 1497 nautas centum et septuaginta ex Olisipone in Oceanum Atlanticum duxit, navigatoribus Portugallensium peritissimis, videlicet Petrus de Alenquer, Petrus Escobar, Ioannes de Coimbra et Alphonsus Gonçalves, qui naves quattuor gubernaverunt: S. Gabriel, duce Vasco Gama; S. Raphael, duce fratre Paulo Gama; Berrio, postea S. Michael appellatam, duce Nicolao Coelho; et navem onerariam duce Gonsalvo Nunes. Viam maritimam susceperunt ab aliis iam repertam per insulam Nivariam seu Tenariffam et insulas Promunturii Viridis usque ad litus Montis Leonini. Inde linea aequatoria transgressa ad meridiem versus porrexerunt, suadente Bartholomeo Dias, qui tali itinere zephyris Atlanticis australibus anno 1487 usus est. Eodem modo Vascus Gama naves suas ad litora Africae australis extremissima die 4 Novembris 1497 optimo successu pervenit in sinum Sanctae Helenae. Inde promunturio Bonae Spei relicto ad litora Natalis venerunt, ita ab illis ad honorem diei natalis Christi appellata, et in maria usque adhuc Europaeis ignota. Mense Martio iuxta insulam Mosambicam manserunt, emporium Arabum australissimum, unde contentionibus sublevatis fugerunt. Mombasam die 7 Aprilis 1498, inde Malindi die 14 Aprilis venerunt, ubi navigatorem Arabem acceperunt qui transitum Oceani Indici bene cognovit. Quo dirigente ad orientem et septentrionem tenderunt, stella polari rursus die 29 Aprilis observata,[8][t 5] montibus altis denuo die 19 Maii observatis, tandemque ad oram Indiae occidentalem ad locum Kāppād iuxta Cochinum die 20 Maii 1498 ancoras iecerunt. Oceanis igitur Atlantico et mox Indico tres menses continuos a terrae visu remoti permeaverunt. Hominum nobis cognitorum nemo usque id tempus tale iter bono successu consecutus est.

Regnum Collicuthiae anno 1498. Ibi Vascus Gama legationem protulit.
Naves undeviginti cum quibus Vascus Gama anno 1502 ab Olisipone navigatione altera discedit. Livro de Lisuarte de Abreu, c. 1565 (Bibliotheca Pierpont Morgan M.525).

Explorator e nave ad urbem Collicuthiam missus mercatores quosdam Tunesianos repperit, qui, Portugallensem esse recognoscentes, "I" aiunt "ad diabolum! Quid te hic attraxit?" et mox "Cur hicce mandant neque rex Castiliae, neque Franciae rex, neque senatus Venetiarum?" Quibus "Quia noster Portugallensis vetat!" Isti "Recte facit!"[9][t 6] Is mox ad navem reditus est cum Monçaide, Tunesiano qui verbis Lusitanis dixit: "Bonum facinus! bonum facinus! multi carbunculi! multi smaragdi! multas gratias Deo agere debetis qui vos ad regnum tantarum divitiarum plenum attraxit."[10][t 7]

Rex autem huius regionis possessor, titulo Sāmūdīrī (apud Portugallenses Çamolin) dignatus, de advenis ignotis certior factus, Collicuthiam properavit. Vascum rite et libenter ad aulam suam invitavit sed donis regis Manuelis minimi pretii aestimatis pauca in colloquio concedit, mercatoribus Arabicis qui ibi iamdudum recepti erant Vascum non legatum regium sed piratam esse dicentibus. Nautae Lusitani incolas a Mussulmanis spretos Christianos esse censerunt, templa Hinduica ecclesias, simulacra deorum Indorum effigies sanctorum Christianorum esse. Ergo Vascus Gama, mercaturis suis vili pretio venditis sed aromatibus gemmisque Indicis abundantissime emptis, nautas duas ad emporium constituendum Collicuthiae relictas, die 29 Augusti 1498 abscedit.

Fontes et fortuna[recensere | fontem recensere]

Ho cõde almyrãte ('comes admiralis'): subscriptio Vasci Gama.
Vasci Gama sepulcrum Olisipone in ecclesia S. Mariae de Bethlehem ad monasterium Hieronymitarum anno 1894 restitutum.

Fons primarius primi itineris est ephemeris a nauta quodam conscripta, primum anno 1838 edita e manuscripto bibliothecae publicae Portuensis, sub titulo Roteiro da viagem de Vasco da Gama em 1497 cognita.[11] Nomen auctoris nobis incognitum est, editoribus aut Alvaro Velho aut João de Sá sine certitudine proponentibus.[12] Varias res addit, fortasse ab eodem nauta certior factus, Hieronymus Sernigi Florentinus, cuius epistulas de hac re duas edidit Fracantianus de Monte Bodii(de) Vicetiae anno 1507 in florilegio suo Italice congesso Paesi novamente ritrovati.[13] Pauca e litteris regis Portugallensis Manuelis(pt) derivantur;[14] permulta sed parum fidelia e narratione Caspari Correia, titulo Lendas da Índia, anno circiter 1550 composita.[15] Multa autem et utilia leguntur tam in historiis Ioannis de Barros, titulo Décadas da Ásia, anno 1552 editis[16] et in História do descobrimento e conquista da Índia pelos Portugueses a Ferdinando de Castanheda ab anno 1551 composita[17] quam in Crónica do felicíssimo rei D. Manuel a Damiano Gois annis 1566-1567 divulgata:[18] hi auctores documentis usi sunt in archivo regio repertis hodieque deperditis.

Navigatio da ocidental praia Lusitana Por mares nunca dantes navegados "ab occidentali litore Lusitano per maria non antea transvecta"[19] ad emporia Indiae, quam navigationem Vascus Gama primus perfecit, quotannis a Portugallensibus repetita est. Ibi imperium maritimum et mercatorium constituere coeperunt, aemulis mox Batavis, Anglis, Francicis. Imperium ita inceptum usque ad annum 1999 continuavit, quo anno Macaum, anno fere 1557 colonizatum, in rem publicam popularem Sinarum comprehensum est; sed mercatura globalis transoceanica, gratiá Vasco Gama et Christophoro Columbo saeculo XV exeunte aperta, usque hodie fere sine interruptione augetur.

Comitatu Vidiguerensi almiratuque marium Indicorum successor fuit filius natu maximus Franciscus, qui autem in Portugallia manens navigationes nullas facit. Comitissa Vidiguerensis quae nunc vivit, sexta decima huius tituli, anno 1926 nata est. Viceregno Indico, cui Vascus Gama ultimo vitae anno elevatus est, inter successores fuit filius natu alter Stephanus, qui hoc gubernium annis ab 1540 ad 1542 tenuit sed iam antea gubernator meruerat Sancti Georgii de Mina(en) ab anno 1529 et Malaccae annis ab 1538 ad 1540.

Iter Vasci Gama est res principalis carminis epici Ludovici Camonii, titulo Lusiadae, anno 1572 Olisipone editi. Vasci, protagonistae huius carminis, gesta curiose narrantur, aut verbis sui ipsius depinguntur. Res partim ad fidem historicam describuntur, partim modo heroico magnificantur, interdum inspiratione poëtica finguntur: ita dum poëta reditum trans mare Indicum ad Africam refert, episodium insulae Amoris inserit, ubi Lusitani, Indiae inventores et victores, requiescunt cenantque et iussu Veneris Nereidas amplexantur: Vascus ipse cum Tethyi amore coniungitur.

Compositor Xaverius Mercadante operam Il Vascello de Gama de navigatione Vasci Gama anno 1845 composuit. Iacobus Meyerbeer anno 1865 Die Afrikanerin, ludum scaenicum musicum (libello ab Eugenio Scribe(fr) scripto), docuit, persona principali Vasco Gama sed historia ficta[20] (quo ludo anno 1989 Franciscopoli ostentato Placidus Domingo partes Vasci Gama egit). In pellicula Indica anni 2011 Urumi(ml), Malabarice a Santoṣ Sīvān(en) docta, Indus protagonista Vascum Gama interficere conatur.

Nomen eius gerunt urbs civitatis Goae Vasco da Gama(en) ad litus Oceani Indici stans, anno 1546 condita, atque crater lunaris Vasco da Gama(en) qui ita ad honorem exploratoris anno 1935 iussu Unionis Astronomicae Internationalis appellatus est.[21]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vascus Gama Vediguerra": Iacobus Augustus Thuanus, Historiae sui temporis (vide p. 663 apud Google Books). "Vascus . . . Gamma": Ludovicus Camonius, Lusiadae Latine redditae lib. 1 v. 442 et v. 147 etc. Alibi "Vasquius Gama", "Vasquius de Gama" etc.
  2. Ames (2009) p. 8
  3. Garcia de Resende, Crónica de dom João II cap. 145
  4. Ferdinandus Lopes de Castanheda, História do descobrimento e conquista da Índia pelos Portugueses lib. 1 cap. 2
  5. Damianus Goës, Crónica do felicíssimo rei D. Manuel lib. 1 cap. 23
  6. Casparus Correia, Lendas da Índia lib. 1 cap. 5
  7. Ioannes de Barros, Décadas da Ásia dec. 1 lib. 4.
  8. Roteiro 29 Aprilis 1498 ed. Herculano p. 49
  9. Roteiro 21 Maii 1498 ed. Herculano, p. 51.
  10. Roteiro 21 Maii 1498 ed. Herculano p. 51
  11. Editio princeps: Köpke et Castello de Paiva (1838). Editiones et versiones posteriores: Herculano et Castello de Paiva (1861), Ravenstein (1898), Teyssier (1995), Giertz (2002), Ames (2009)
  12. De qua re vide Ravenstein (1898) pp. xxv-xxxii
  13. Versio Anglica: Ravenstein (1898) pp. 119-144.
  14. Versio Anglica: Ravenstein (1898) pp. 111-118
  15. Casparus Correia, Lendas da Índia lib. 1 cap. 5 et seq.; versio Anglica: Stanley (1869)
  16. Ioannes de Barros, Décadas da Ásia dec. 1 lib. 4 et seq.
  17. Ferdinandus Lopes de Castanheda, História do descobrimento e conquista da Índia pelos Portugueses lib. 1 cap. 2 et seq.
  18. Damianus Goës, Crónica do felicíssimo rei D. Manuel lib. 1 cap. 23 et seq.
  19. Ludovicus Camonius, Lusiadae 1.1.2-3.
  20. Subrahmanyam (1997) pp. 1-9
  21. "Vasco da Gama" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature
Textus originales
  1. Homem de que ele confiava, e servia em armadas e cousas do mar.
  2. Do que el-Rei foi contente por saber que ... era Vasco da Gama experimentado nas cousas do mar, em que tinha feito muito serviço a el-Rei dom João, e que era homem de grandes spíritos, e muito proprio para dar fim a este descobrimento.
  3. Homem solteiro e de idade para poder sofrer os trabalhos de uma tal viagem.
  4. Homem prudente e de bom saber, e de grande ánimo para todo bom feito.
  5. E au dominguo seguinte ouvemos vista do Norte, o qual avia muito que leixaramos de ver.
  6. Al diabro que te doo! quem te traxo aquà? . . . Porque nom manda quà elrey de Castella e elrey de França e a senhoria de Veneza? -- e elle lhe rrespondeu que elrey de Portugall nom queria consentir que elles quà mandasem, e elles diseram que fazia bem.
  7. Boena vemtura, boena ventura: muitos rrobis, muitas esmeraldas! muitas graças devês de dar a Deus por vos trazer a terra honde ha tanta rriquesa.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Effigies Vasci Gama (Museum Nationale Artis Antiquae Olisipone).
Editiones fontium
  • Glenn Joseph Ames, interpr. Em Nome De Deus: The Journal of the First Voyage of Vasco da Gama to India, 1497-1499. Lugduni Batavorum: Brill, 2009. (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Jean Philibert Berjeau, ed. et interpr., Calcoen: a Dutch narrative of the second voyage of Vasco da Gama to Calicut, printed at Antwerp circa 1504. Londinii: B. M. Pickering, 1874 (Batavice, Anglice) Textus apud archive.org
  • Jean Philibert Berjeau, ed. et interpr., Le Second voyage de Vasco da Gama à Calicut: relation flamande éditée vers MDIV. Lutetiae: Charavay Frères, 1881 (Batavice, Francogallice) Textus apud archive.org
  • Gernot Giertz, interpr., Vasco da Gama. Die Entdeckung des Seewegs nach Indien. Ein Augenzeugenbericht 1497–1499. Stutgardiae: Thienemann, 2002. ISBN 3-522-61070-9 (Theodisce)
  • [Henry Harrisse, ed.; Alberto Cantino], Document inédit concernant Vasco da Gama, relation adressée à Hercule d'Este, duc de Ferrare par son ambassadeur à la cour de Portugal. Lutetiae, 1889 (Italiane) Textus apud archive.org
  • Alexandre Herculano, Antonio da Costa Paiva Castello de Paiva, edd., Roteiro da viagem de Vasco da Gama em MCCCCXCVII. Olisipone: Imprensa Nacional, 1861 (Lusitanice) Textus apud archive.org
  • "History of the Discovery and Conquest of India by the Portuguese, between the years 1497 and 1525, from the original Portuguese of Herman Lopez de Castaneda" [sic] in Robert Kerr, ed., A General History and Collection of Voyages and Travels vol. 2 (Edimburgi, 1811; 2a ed., 1824) pp. 292-504 (Anglice)
  • Diogo Köpke, Antonio da Costa Paiva Castello de Paiva, edd., Roteiro da viagem que em descobrimento da India pelo Cabo da Boa Esperança fez dom Vasco da Gama em 1497: Segundo um manuscripto coetaneo existente na Bibliotheca publica portuense. Portu Cali: Typographia Commercial Portuense, 1838 (Lusitanice) (Textus apud Google Books)
  • E. G. Ravenstein, interpr., A Journal of the First Voyage of Vasco da Gama, 1497–1499. Londinii: Hakluyt Society, 1898 (Anglice) Textus apud archive.org
  • Henry E. J. Stanley, interpr., The Three Voyages of Vasco da Gama and his viceroyalty, from the Lendas da India of Gaspar Corrêa. Londinii: Hakluyt Society, 1869 (Anglice) Textus apud archive.org
  • Paul Teyssier, Paul Valentin, interprr., Voyages de Vasco de Gama. Relations des expéditions de 1497-1499 & de 1502-1503. Lutetiae: Editions Chandeigne, 1995 (Francogallice)
Eruditio vetustior
Eruditio recentior
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vascum Gama spectant.
Lege Βαλάσκος ντὰ Γκάμα ("Vascus Gama") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam