Decimus Iunius Brutus Callaicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decimus Iunius Brutus Callaicus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 121 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Iunius M.f. Brutus anno 178 a.C.n. consulatum administravit. Frater maius Marcus Iunius Brutus iurisprudentiam Romanam quasi condidit. Clodiam in matrimonium duxit, filius eius Decimus Iunius Brutus anno 77 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 138 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione consul erat. Ambo consules breve tempus a tribunis plebis incarcerati sunt, quod dilectionem habens nemini pepercissent. Deinde in Hispania contra Lusitanos certavit, militibus Viriathi agros divisit, atque proconsul Hispaniae Ulterioris factus est. Deinde anno 137 a.C.n. Callaicos gentem vicit, anno 136 collegam Marcum Aemilium Lepidum Porcinam in Hispania Citeriore frustra adiuvit contra Vaccaeos[1]. Deinde in patriam rediit atque triumphavit et cognomen Callaicus accepit. Anno 129 legatus Gaii Sempronii Tuditani consulis in Illyrico fuit[2]. Anno 121 a.C.n. Lucium Opimium consulem contra Graium Sempronium Gracchum tribunum plebis adiuvit[3]. Praeterea augur erat[4] et Lucio Accio poetae adiuvit, cuius epigrammata in templo Martis a se aedificato inscribi iussit[5].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus Alexandrinus, Iberica 80-82
  2. Titus Livius, Periochae LIX
  3. Orosius V 12,7
  4. Marcus Tullius Cicero, Laelius de amicitia 7
  5. Marcus Tullius Cicero, pro Archia poeta 27; de legibus 2, 54; Brutus 107; Valerius Maximus VIII 14, 2.


Antecessores:
Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas
Consul
138 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus Porcina et Gaius Hostilius Mancinus