Tassilo III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tassilo a tribus servis comitatus venatum equitat (Magister tabularum de Polling, 1444)
Ducatus Bavariae sub annum 788

Tassilo III. (natus sub 741; mortuus sub 796) fuit ultimus dux Bavariae e gente Agilolfingorum et consobrinus Caroli Magni.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius Odilonis ducis iam infans Pippino rege Francorum probante anno 748 dux Bavariae factus est.

Tassilo auctoritatem suam rebus ecclesiasticis maxime interposuit sive consiliis synodorum (Aschheim 756?, Dingolfing 769/770 et 776/777?, Neuching 771) definiendis sive monasteriis fundandis (vide infra). Carantanis anno 772 sub potestatem suam redactis imperium in meridiem et orientem extendit.

Socii Baiuvariorum maximi momenti erant Langobardi. Anno 768/769 Tassilo societatem cum Desiderio, rego Langobardum, et cum papa iniit. Anno 772 papa Hadrianus I filium Tassilonis Theodonem Romae baptizavit. Idem Tassilo Liutpergam, filiam Desiderii, in matrimonium duxerat. E societate cum Langobardis Tassiloni controverisa orta est cum Carolo Magno. Langobardis anno 774 victis Tassilo socium potentissimum amiserat.

Annales regni Francorum referunt Tassilonem, qui ex anno 757 Francis Heribanno[1] obligatum fuisset, anno 763 munus militiae recusavisse et ita sacramentum violavisse, qua de relatione autem viri docti huius temporis dubitant[2].


Tassilo dux permanebat usque ad annum 787, quo a Carolo rationibus politicis (Tassilo novam societatem cum Langobardis et cooperationem cum Avaris ad Bavariam liberam conservandam appetebat) in locum clientis regradatus est. Anno 788 Tassilo Angulisami ob crimina desertionis (anno 757) et societatis cum Avaris primo capitis damnatus, deinde condonatus et in monasterium relegatus est.

Caorolus Magnus, qui, ut integrationem Bavariae in regnum Francorum praesens confirmaret, duas hiemes (791793) Ratisbonae, urbe vetere ducali Bavariae, agebat, comitem Geroldum Suebum, affinem suum, ducatui praefecit. Anno 794 Tassilo e monasterio in synodum Francoforti habitum citatus est, ubi Tassiloni pro se ipso et stirpe sua litteris ducatu Bavariae in perpetuum renuntiandum fuit.

Neque annus, quo natus est, neque annus mortis neque monasterium, quo pulsus est, nota sunt. Eum die 11 Decembris e vita cessisse traditum est, quo die Abbatia Cremifanensis in Austria Superiore quotannis Diem fundatoris celebrat. Forsitan ultimos annos in Abbatia Laureshamensi monachus degebat, ubi in ecclesia nunc deleta epitaphium Tassilonis fuisse dicitur.

Monasteria ab eo fundata[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Georges-1910: heribannus - ad rem publicam defendendam populi universi convocatio. - Convocatio omnium hominum liberorum ad bellum, quod a Carolo Magno institutum est.
  2. M. Becher, Eid und Herrschaft (Vorträge und Forschungen, Sonderbd. 39, 1993)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Matthias Becher: Ingelheim 788. Der Prozeß gegen Herzog Tassilo III. von Bayern. In: Karl der Große in Ingelheim. Angulisami 1998, ISBN 3-00-003290-8, p. 60 ss. (Beiträge zur Ingelheimer Geschichte, vol. 43).
  • Georgius Helwich: Antiquitates Laureshamensis seu Chronologica. Francofurti ad Moenum 1631.
  • Lotharus Kolmer / Christianus Rohr (Ed.): Tassilo III. von Bayern. Ratisbonae 2005, ISBN 3-79171-949-1.