Dioecesis Linciensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dioecesis Linciensis
Situs dioeceseos Linciensis in Austria
Indicia fundamentalia[1]
Episcopus: Ludovicus Schwarz S.D.B.
Emeritus: Maximilianus Aichern O.S.B.
Auxiliarius:
Vicarius generalis: Severinus Lederhilger O.Praem.
Provincia ecclesiastica: Archidioecesis Viennensis
Decanatus: 39
Paroeciae: 474
Presbyteri dioecesani: 403
Presbyteri religiosi: 317
Diaconi perpetui: 88
Religiosi: 406
Religiosae: 952
Area: 11 909 km2
Incolae: 1 414 000
Catholici: 1 047 775
Portio: 74.1%
Ritus: Romanus
Ecclesia cathedralis: Immaculata Conceptio
Pagina interretialis: [1]

Dioecesis Linciensis (Theodisce: Diözese Linz) est dioecesis Austriaca Ecclesiae Catholicae, suffraganaea Archidioecesis Viennensis, cui cura pastoralis civitatis Austriae Superioris pertinet. Sedes dioecesis est Lentiae.


Historia[recensere | fontem recensere]

Tempore Imperii Romani maxima pars hodiernae dioeceseos ad provinciam Noricum pertinebat. Lauriaci, ubi anno 304 Sanctus Florianus et socii quadraginta martyrium obierunt, saeculo quinto Eugippio teste[2] sedes erat episcopalis, cui episcopus nomine Constantii praeerat.

Anno 739 Sanctus Bonifatius terminos dioecesanos ita constituit, ut Austria Superior veniret ad dioecesim Passaviensem, usque ad annum 903 autem Lauriacum erat sedes chori episcopi.

Imperator Iosephus II dioecesim Passaviensem pacto diei 4 Iulii 1784 coegit, ut paroeciis in Austria Superiore sitis renuntiaret, et dioecesim Linciensem condidit. Papa Pius VI bulla diei 28 Ianuarii 1785 consensit. Primus episcopus Linciensis factus est vicarius generalis et auxiliarius Frisingensis Ernestus Ioannes Nepomucensis de Herberstein.

E serie episcoporum dioeceseos Linciensis maxime carus acceptusque plebi erat Franciscus Iosephus Rudigier (natus 1811 - mortuus 1884). Inter alia, quibus dioecesim fovebat, novam cathedralem Immaculatae Conceptionis dedicatam exstrui iussit. Liberalismo, qui vim ecclesiae in societate retringere volebat, strenue resistebat: Epistula pastorali diei 7 Septembris 1868 Catholicos concitavit, ut se novis legibus de scholis matrimonioque resisterent. Epistula occupata, episcopus carceris damnatus, ab imperatore autem poena liberatus est. Haec condemnatio eum notissum fecit et studium Catholicorum in rebus politicis incitavit.

Anno 1895 processu beatificationis coepto die 3 Aprilil 2009 ei virtus heroica attributa est, ex quo eum Venerabilem Dei servum nominare licet.

Collegium Petrinum[recensere | fontem recensere]

Schola episcopalis (antea seminarium minus) nomine Collegium Petrinum anno 1897 condita sub monte Pöstlingsberg sita est.


Episcopi[recensere | fontem recensere]

  • Ernestus Ioannes Nepomucensis comes imperii de Herberstein (sive Herbstein) † (nominatus die 1 Ianuarii 1785 - mortuus die 17 Martii 1788)
  • Iosephus Antonius Gall † (nominatus die 9 Maii 1788 - mortuus die 18 Iunii 1807)
  • Sigismundus Ernestus comes de Hohenwart, O.S.A. † (nominatus die 19 Decembris 1814 - mortuus die 22 Aprilis 1825)
  • Gregorius Thomasius Ziegler, O.S.B. † (nominatus die 13 Aprilis 1827 - mortuus die 15 Aprilis 1852)
  • Franciscus Iosephus Rudigier (sive Rudiger) † (nominatus die 19 Decembris 1852 - mortuus die 29 Novembris 1884)
  • Ernestus Maria Müller † (nominatus die 17 Februarii 1885 - mortuus die 28 Sep 1888)
  • Franciscus Salesius Maria Doppelbauer † (nominatus die 17 Decembris 1888 - mortuus die 2 Decembris 1908)
  • Rudolphus Hittmair † (nominatus die 17 Martii 1909 - mortuus die 5 Mar 1915)
  • Ioannes Evangelista Maria Gföllner † (nominatus die 16 Iuli 1915 - mortuus die 3 Jun 1941)
  • Iosephus Calasantius Fließer (sive Fliesser) † (nominatus 11 Maii 1946 - resignavit die 1 Jan 1956)
  • Franciscus Salesius Zauner: † (successit die 1 Ianuarii 1956 - resignavit 15 Augusti 1980)
  • Maximilianus Aichern, O.S.B. (nominatus die 15 Decembris 1981 - resignavit die 18 Maii 2005)
  • Ludovicus Schwarz, S.D.B. (nominatus die 6 Iulii 2005 - )

Coadiutor[recensere | fontem recensere]

  • Franciscus Salesius Zauner (1949-1955)

Auxiliarii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons: AP 2009
  2. Cf. Vita Sancti Severini, cap. 30

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Ebner (Ed.): Das Bistum Linz von 1945 bis 1995. Lentiae 1995
  • Helga Litschel (Red.): Kirche in Oberösterreich. Lentiae 1985
  • Rudolphus Zinnhobler / Kriemhild Pangerl: Kirchengeschichte in Linz. Lentiae 2000

Nexus externi[recensere | fontem recensere]