Sikaiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sikaiana de caelo visa; pictura ab NASA facta

Sikaiana, olim Stewart Insulae, est parvum atollum in Insulis Salomonis circa 212 km inter septentriones et orientem ad Malaitam spectans. Longitudinem 14 chiliometrorum habet, et Te Moana, atolli lacuna, abs curalii scopulo omnino cingitur. Area harenae siccae est tantum 2 km². Nulla prope statione tuta, atollum saepe est inaccessum. Latitudo est 8° 25' 0 S; longitudo, 162° 52' 0 E.

Insula praecipua, inter septentriones et orientem sita, est Matuavi. Tres perparvae insulae in occasum solis spectans sunt Tehaolei, Matuiloto, et Matuavi. {?} Super scopulo adsunt duae insulae artificiosae, Te Palena and Hakataiʻatata.

Pro administratione, Sikaiana est regio Malaitae Provinciae in Insulis Salomonis.

Numerus civium est fere 300, qui ex Polynesia antiquitus orti sunt.

Cultura Sikaianensis est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!