Apolima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apolima de scapha in Freto Apolimensi inter Upolu et Savaios naviganti visa

Apolima est insula Samoana in Freto Apolimensi inter insulas Savaios et ʻUpolum sita, 2.4 chiliometra in latere septentrione et occidentali ante dorsum curalii ʻUpolus et Nuʻulōpāe. Insula, obsoleti montis igniferi caldera 165 metra alta, est minima ex quattuor Samoae insulis habitabilibus. Area est minus quam 1 chiliometrum quadratum. Numerus civium anno 2001 fuit octoginta-octo, quorum omnes Apolimam Utam, unicum insulae viculum, habitabant; viculus in septentrionali insulae latere iacet. Apolima est pars districtus Aiga-i-le-Tai, sicut aliae insulae in Freto Apolimensi sparsae.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!