Huahine

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus aerialis in Insulam Huahine ex septentrionibus, imago a NASA facta.

Huahine est insula inter Insulas Societatis, in Polynesia Francica sita, in collectivitate maritima Francica in Oceano Pacifico, pars gregis Insularum a Vento Conversarum. Numerus civium est circa 6000.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insula Huahine est 16 chiliometra longa, et usque ad 13 chiliometra lata. Consistit in duabus insulis a scopulo curalii cinctis, cum nonnullis motu. Huahine Nui ('Magna Huahine') ad septentriones, Huahine Iti ('Parva Huahine') ad australes iacet. Hae insulae a corpore aquae nonnulla centies metra lato separantur, a vado aestu humili? coniunctae. Parvus pons ad conectendas insulas Huahine Nui et Huahine Iti aedificatus est.

In boreoccidenti insulae Huahine Iti parte iacet lacus amarus 375 hectarium?, Lacus Maeva (Francice Lac Fauna Nui) appellatus, reliquum antiquae atolli lacunae. Adest vectura aerialis in Aeroportus Huahine, in septentrionali Insulae Huahine Nui litore situs.

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Quod ad gubernationem spectat, Huahine rite est commune, pars subdivisionum administrativarum Insularum a Vento Conversarum. Administrativa communis sedes est vicus Fare, in Huahine Nui sita.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Celebre in Huahine oblectamentum est pons in flumine cui sunt anguilliformes a tres ad sex pedes longi. Hi anguilliformes ab indigenis sacri habentur, secundum mythologiam loci. Peregrinatores haec animalia videntes urceolos scombridarum emere possunt ut anguilliformes alant. Fa'ahia, situs archaeologicus in septentrionali insulae parte, subfossiles nonnullarum specierum avium exstinctarum reliquias manifestas reddidit, quas novi insulae coloni Polynesii exstirpaverant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]