Futuna
Futuna est una ex Hoorn Insularum, duarum insularum vicinarum in Oceano Pacifico, cum Uvea ad Collectivitatem Maritimam Francicam nomine "Wallis et Futuna" pertinens. Altera insula vicina est Alofi.
Inclutissima est insula quoniam Petrus Chanel, presbyter et missionarius Francicus, anno 1841 ibi factus est martyr, apud Poios, parvum tractum qua ecclesia cathedralis nunc stat.
Index |
Geographia [recensere]
Futuna et Alofi sunt residuum singuli montis igniferi, utraque ab curalii scopulo cincta.
Ab Uvea, Futuna et Alofi 240 km inter occasum solis et meridiem spectant.
Terra consistit in humo fertili vulcanico, et pluviae agriculturam promovent. Insulani agriculturae piscatuique confidunt.
Historia [recensere]
Futuna Alofique ab Europaeis primum visae sunt anno 1616, cum Gulielmus Cornelii Schoutenius et Iacobus Le Maire, nautae ex Hollandia Septentrionali, per eorum clarissimam orbis circumnavigationem super Eendracht navem has insulas attigerunt.[1]
Populus [recensere]
Numerus habitantium anno 2003 fuit 4871 (33 centesimis numeri civium coloniae), quorum 2991 apud Alonem habitant et 1880 apud Sigavem. Plerique primarie loquuntur Futunane (vulgo: Fakafutuna).
Sicut Uveani, omnes insulani sunt Catholici Romani. Numerus templorum, aedicularum, et oratoriarum est magnus.
Gubernatio [recensere]
Futuna habet duos ex tres coloniae Wallis et Futunae ducatibus: Singave in regione occidentali, et Alo in regio orientali (Alofios complectens). Uveae caput, Mataʻutu, est omnis coloniae caput.
Regunt duo duces, ex nobilitate electi: dux Sigavis et dux Alonis.
Praeter quattuor vicos (Lalouam, Poios, Tamanam, et Tavaios), omnes insulae vici in litore inter meridiem et occasum solis inveniuntur. Ab occasu solis ad orientem, hi sunt Toloke, Fiua, Vaisei, Nuku, Sausau, et Leava (caput, navale habens) in Sigave, et Taoa, Malaʻe, Ono, Kolia, et Vele (campum aeroplanis habens) in Alone.
Notae [recensere]
- ↑ Novi Freti, a parte meridionali freti Magellanici in Magnum Mare Australe Detectio: Diarium vel descriptio laboriosissimi et molestissimi itineris, facti a Guilielmo Cornelii Schoutenio annis 1615-17 (Amstelodami: Janson, 1619).
Fontes [recensere]
- Hiroa, Te Rangi (Peter H. Buck). 1953. Explorers of the Pacific. Bishop Museum special publication 43. Honolulu: Bishop Museum.
- Kerr, Robert. 1824. Voyage round the world, in 1615-1617, by William Cornelison Schouten and Jacques le Maire, going round Cape Horn.
- Smith, Stephenson Percy. 1892. "Futuna; or, Horne Island and its People." Journal of the Polynesian Society 1:33–52. http://www.jps.auckland.ac.nz/document/Volume_1_1892/Volume_1%2C_No._1%2C_1892/Futuna%2C_or_Horne_Island_and_its_people%2C_p.33-52/p1?action=null.
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |