Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Jawaharlal Nehru

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Motilal Nehru (stans) cum uxore sua Svarupa Rāṇī et filio Jawaharlal, anno circiter 1895
Familia Motilal Nehru, qui media imagine sedet, cum uxore Svarupa Rāṇī et nuro Kamala (uxore Jawaharlal). Adstant, a sinistra parte, filius Jawaharlal, primus minister futurus; filiae Vijaya Lakshmi, legata futura, et Krishna, scriptrix futura; neptis Indirā (filia Jawaharlal), prima ministra futura; gener Ranjit Sitaram Pandit (maritus Vijayalakṣmī), eruditus
Jawaharlal Nehru (ad sinistram partem) cum Mahatma Gandhi anno 1942
Jawaharlal Nehru (media imagine) anno 1959 cum Ottone Grotewohl primo ministro rei publicae Democraticae Germaniae

Jawaharlal Nehru, Hindice जवाहरलाल नेहरू, Javāharalāla Nehru (14 Novembris 188927 Maii 1964) fuit politicus Indiae saeculi vigensimi peritissimus, Motilal Nehru (qui et ipse politicus fuit) filius, Mahatma Gandhi successor, qui primus omnium et longissimo temporis spatio ab 1947 usque ad 1964 officium primi ministri Indiae sustinuit. Filiam Indiram multos annos iuxta se retinuit adiutricem et secretariam, quae postea, patre diu mortuo, Indiae prima ministra facta erit, prima mulierum. Illa filium pepererit Rajiv‎, primum ministrum futurum.

Jawaharlal Nehru inter praestantissimos motús libertatis Indicae participes reputatur. Patre Motilal annis 1919 et 1928 praeside Factione Congressus merente, filius Jawaharlal anno 1929 ad eundem honorem promotus duos annos retinuit rursusque annis 1936 et 1937 recepit. Tardius etaim, Indiá interdum libertatem vindicante, ipse iam primus minister merens, factione sua ad potestatem politicam maioritariam in comitiis promoturá, praeses rursus electus est anno 1951 officiumque in annum 1954 retinuit. Eisdem fere annis inter conditores fuit motús neutrius partis internationalis (Anglice Non-Aligned Movement) partesque graves in civili ratione inter civitatibus aetatis post bellum egit. Linguis Indiae vernacularibus, inter quas Anglice, communiter a coaevis titulo eruditionis Paṇḍit Nehru nuncupabatur sive brevius Paṇḍitjī (ut qui "Doctor carus" diceret; Sanscritice पण्डित paṇḍita "doctor").

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est die 14 Novembris 1889 in Allahabad, filius Motilal Nehru. Usque in annum domi educatus est, paedagogo Ferdinando Brooks Anglo, qui cum sociá Anna Besant, libertatis Indicae propugnatrice, iuvenem in scientiam naturalem induxit necnon theosophiam; quo systemate mox reiecto iuvenis se ad cognitionem religionum Buddhisticae et Hinduicae vertit.

Ab anno 1905 alumnus fuit Scholae Harroviensis ut se ad universitatem praepararet. Inde post duos annos discipulus intravit ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis, atque deinde ad Templum Interius Londinii receptus est, iuris prudentiae tiro, unde bis laureatus anno 1912 domum rediit. Iam his annis de libertate Indiae futura inflammatus est, sicut alli multi, causá victoriae anno 1905 Iaponensium in bello contra Russiam. Opera avide perlegit trium "apostolorum Cantabrigiensium" illius tempore, videlicet Ioannis Maynard Keynes, Bertrandi Russell, Goldsworthy Lowes Dickinson, aliquorumque sodalium "Fabianorum", Georgii Bernardi Shaw, Herberti Georgii Wells, Sidney et Beatricis Webb (cui societati et Anna Besant participaverat).

Ad Allahabad reditus iuris consultus sicut pater laborare coepit, sed magis magisque in motum libertatis inducebatur. Ad congressum Factionis Congressús, Patnae habitum, iam anno 1912 adfuit. Patricii Anglicizantes qui eo aevo praecipue huic factioni participabant, illo displicebant. Sed anno insequenti sub aegide eiusdem factionis pro militantibus iurum Indorum in Africa Australi, ductore Mohandas Gandhi, pecunias adiutorias congessit. Dum Angli contra Germanos in primum bellum mundiale pugnabant ille pro consociatione S. Ioannis ambulantiarum operam dedit. His annis, dissensione inter Hinduicos et Mussulmanos pro tempore pacatá, Motus pro Regimine Indiae Omnis Libero (All India Home Rule League) natus est, ducibus Anna Besant aliisque, cui mox Jawaharlal Nehru secretarius factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Scripta selecta Jawaharlal Nedhru
  • Jawaharlal Nehru, A Window in Prison, and Prison-Land: two essays. Allahabad: M. N. Pandey, 1933
  • Jawaharlal Nehru, An Autobiography. Londinii: John Lane, 1936. Anno 1941 in Civitatibus Foederatis sub titulo Toward Freedom: an autobiography divulgata. Nova ed.: Londinii, 1949
  • Jawaharlal Nehru, India and the World: essays. Londinii: George Allen and Unwin Ltd, 1936
  • Jawaharlal Nehru, The Unity of India. Londinii: Lindsay Drummond, 1948
  • Krishna Nehru Hutheesing, ed., Jawaharlal Nehru: Letters to his Sister. Londinii: Faber, 1963 [epistulae ad sororem Krishna, ab eadem editae]
  • Sonia Gandhi, ed., Freedom's Daughter: letters between Indira Gandhi and Jawaharlal Nehru, 1922-39. Londinii: Hodder & Stoughton, 1989; Two Alone, Two Together: letters between Indira Gandhi and Jawaharlal Nehru, 1940-60. 1992; Two Alone, Two Together: letters between Indira Gandhi and Jawaharlal Nehru, 1922-1964. Novi Dellii: Penguin Books India, 2004 [epistulae ad filiam Indira, a nepte editae]
  • Sarvepalli Gopal et al., edd., Selected Works of Jawaharlal Nehru. Series prima: Novi Dellii: Orient Longman, 1972-1982. Series altera: Novi Dellii: Oxford University Press, 1984-
  • Nayantara Sahgal, ed., Before Freedom, 1909-1947: Nehru's letters to his sister. Novi Dellii: HarperCollins Publishers, 2000 [epistulae ad sororem Vijaya Lakshmi, a nepte edita]
  • Sarvepalli Gopal, Uma Iyengar, edd., The Essential Writings of Jawaharlal Nehru. Novi Dellii: Oxford University Press, 2003. ISBN 0-19-565324-6
Biographica et historica
  • Brecher, Michael. 1959. Nehru: A Political Biography. Londinii: Oxford University Press.
  • Dua, B. D.; James Manor. 1994. Nehru to the Nineties: The Changing Office of Prime Minister in India. Londinii: Clive Hurst. ISBN 1-85065-180-9
  • Gopal, Sarvepalli. 1975-1984. Jawaharlal Nehru: A Biography. 3 voll. Londinii: Jonathan Cape; editio brevior in uno volumine congessa: Novi Dellii: Oxford University Press, 2004. ISBN 0-19-566920-7
  • Hangen, Welles. 1963. After Nehru, Who? Londinii: Rupert Hart-Davis.
  • Rau, M. Chalapathi. 1966. Jawaharlal Nehru: Life and Work. National Book Club.
  • Tharoor, Shashi. 2003. Nehru: The Invention of India. Arcade Books. ISBN 1-55970-697-X.
  • Tyson, Geoffrey. 1966. Nehru: The Years of Power. Londinii: Pall Mall Press.
De fortuna et progenie
  • David Arnold, "Nehruvian Science and Postcolonial India" in Isis vol. 104 (2013) pp. 360-370
  • Kama Maclean, "The History of a Legend: Accounting for Popular Histories of Revolutionary Nationalism in India" in Modern Asian Studies vol. 46 (2012) pp. 1540-1571
  • Sourabh Singh, "Unraveling the enigma of Indira Gandhi's rise in Indian politics: a woman leader's quest for political legitimacy" in Theory and Society vol. 41 (2012) pp. 479-504
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Jawaharlal Nehru spectant.