Alcides De Gasperi
| Alcides De Gasperi | |
|---|---|
| Alcide Degasperi aut De Gasperi | |
| Nota postalica Germanica anno 1968 Alcidae De Gasperi dicata | |
| Natus | 3 Aprilis 1881 Plebs Thesinensis apud Tridentum |
| Obiit | 19 Augusti 1954 Burgum Ausugi |
Alcides Degasperi (natus Plebis Thesinensis apud Tridentum tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinentem die 3 Aprilis 1881 - obiit repente die 19 Augusti 1954 Burgi Ausugi) fuit praeclarus vir publicus Italicus ac continenter octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae.
De Gasperi putatur etiam cum Conrado Adenauer, Ioanne Monnet, Altiero Spinelli et Roberto Schuman patrem Unionis Europaeae esse.
Vita [recensere]
Alcides De Gasperi Vindobonae philosophiae et litteris studuit, ibi discipulorum Catholicorum societatibus interfuit. Ab anno 1905 operam ut diurnarius apud diarium Il Trentino dedit et etiam de culturae Italicae defensione in Imperio Austro-Hungarico scripsit, quamquam illo tempore numquam Tridenti ad Italiam adiectionis causam sustinuit.
Anno 1911 legatus Factionis Christianae Socialisticae Austriacae in Parlamento Austriae (Germanice Reichsrat) et anno 1914 in parlamento Tirolensi (Landtag) electus est.
Cum post Imperii Austro-Hungarici cladem in Bello Orbis Terrarum I Tridentinum et Tirolis Meridionalis Italiae adiuncti sunt, De Gasperi unus Factionis Popularis Italicae (Italiane Partito Popolare Italiano) conditorum et factionis ducis Aloysii Sturzo operis socius fuit.
Inter Beniti Mussolini dictaturam accurate ab anno 1929 De Gasperi, qui mense Maio 1927 ad sedecim menses carcerem damnatus erat, in Civitate Vaticana vixit et ibi operam ut bibliothecarius apud Bibliothecam Vaticanam dedit. Ibi inter Bellum Orbis Terrarum II clam novae factionis Catholicae creationem paravit et nam De Gasperi inter Democratiae Christianae conditores fuit.
Post Italiae cladem in Bello Orbis Terrarum II De Gasperi fuit octies praeses Consilii Ministrorum Rei Publicae Italiae ab anno 1945 usque ad annum 1953 et magnum auxilium dedit ad rem publicam stabiliendam.
Administrationes quibus Alcides De Gasperi praefuit [recensere]
- I administratio a die 10 Decembris 1945 usque ad diem 1 Iulii 1946
- II administratio a die 13 Iulii 1946 usque ad diem 2 Februarii 1947
- III administratio a die 2 Februarii 1947 usque ad diem 31 Maii 1947
- IV administratio a die 31 Maii 1947 usque ad diem 23 Maii 1948
- V administratio a die 23 Maii 1948 usque ad diem 27 Ianuarii 1950
- VI administratio a die 27 Ianuarii 1950 usque ad diem 26 Iulii 1951
- VII administratio a die 26 Iulii 1951 usque ad diem 16 Iulii 1953
- VIII administratio a die 16 Iulii 1953 usque ad diem 17 Augusti 1953
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcides De Gasperi spectant. |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Antecessor: Nullus |
Praeses Consilii Ministrorum 18 Iunii 1946 – 13 Iulii 1946 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 13 Iulii 1946 – 2 Februarii 1947 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 2 Februarii 1947 – 31 Maii 1947 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 31 Maii 1947 – 12 Maii 1948 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 12 Maii 1948 – 27 Ianuarii 1950 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 27 Ianuarii 1950 – 26 Iulii 1951 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 26 Iulii 1951 – 16 Iulii 1953 |
Successor: Alcides De Gasperi |
| Antecessor: Alcides De Gasperi |
Praeses Consilii Ministrorum 16 Iulii 1953 – 17 Augusti 1953 |
Successor: Iosephus Pella |