Edda Ciano

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Edda Ciano
Edda Ciano
Edda Ciano in medio.
Nata 1 Septembris 1910
Forii Iulii, Italia
Obiit 8 Aprilis 1995
Romae, Italia

Edda Ciano (Forii Iulii die 1 Septembris 1910Romae die 8 Aprilis 1995) fuit Beniti Mussolini et uxoris eius Rachelis Guidi filia maxima nata.

Edda die 24 Aprilis 1930 Galeatio Ciano nupsit, qui postea a patre Italiae negotiorum externorum minister factus est. Die 25 Iulii 1943, post quam civitates alligatae exercitum in litore siculo exposuerant et hanc insulam celeriter ceperant, Magnum Consilium Fascismi, Galeatio Ciano consentiente, Beniti Mussolini imperium abrogavit.

Cum die 8 Septembris 1943 a Germanis Mussolini ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est, Ciano comprehensus est et, iussu Mussolini qui preces filiae pro viro suo repudiavit, post iudicium Veronae die 11 Ianuarii 1944 supplicio affectus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Edda Ciano: My Truth, Londinii 1977


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!