Alexander Pertini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Pertini cum scriptrice Natalia Ginzburg

Alexander (Alessandro) Pertini, qui vulgo Sandro appellabatur, fuit causidicus, vir publicus Italicus et ab anno 1978 usque ad annum 1985 septimus praeses Rei Publicae Italiae.

De vita[recensere | fontem recensere]

Pertini Stellae apud Savonem die 25 Septembris 1896 natus est.

Tempore fascismi Alexander Pertini in exsilium in Franciam usque ad annum 1929 ire debuit. Postea in Italiam reversus propter oppositionem contra Benitum Mussolini die 14 Aprilis 1929 Pisis comprehensus in vincula coniectus est. In ius vocatus in decem annos carceris damnatus est.

A die 10 Septembris 1935 in insulas Pontiam et postea Pandatariam (Italiane Ventotene) pulsus est.

Inter secundum bellum mundanum post liberationem e carcere mense Augusto 1943 (postquam die 25 Iulii 1943 Mussolini se a munere praesidis consilii ministrorum removerat) contra fascistas et nazistas una cum partisanis pugnavit.

Die 8 Iunii 1946 diurnariam Carolam Voltolinam (1921-2005) more civili in matrimonium duxit.

Obiit Romae die 24 Februarii 1990.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!