Supernova

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Supernova SN 1604, cognominata supernova Kepleri.

Supernova est lucidissima stella. Est nova ingens, id est stella cuius magnitudo sic crescit inter paucos dies ut videatur apparere ut nova stella. Praefixo "super" supernova differt a nova, quae designat stellam cuius intensitas luminosa crescit, sed modo minori et secundum viam alteram.

Supernova collapsu magnae stellae gigni putatur, cum gravitati stellae nucleus cedit et in se ruit et externae flammae maxima vi proiciuntur in spatia.

A supernova gurges ater vel stella neutronica nasci potest. Gurges ater autem non nascitur, nisi astralis materiei tantum superest ut astri nucleus ob ipsius gravitatem collabi possit sic ut singularitas dimensionum spatii et temporis gignatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!