Annus luce mensus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alpha Centauri, quae stellarum trium est, circa 4.37 anni luce mensi a Tellure iacit.
Sol, stella Systematis Solaris; eius lux octo minuta ad Terram vehi capit.

Annus luce mensus[1][2] (abbreviatio anglica ly)[3] est illud spatium quod lux per unum annum in spatio vacuo pervolare potest. Unus annus luce mensus aequat fere 9 460 500 000 000 km. Longitudo exacta dependet a definitione anni (sive annus tropicalis sive annus Iulianus sive annus sideralis significatur). Unio Astronomica Internationalis annum Iulianum praefert. Itaque 1 ly aequat 9 460 730 472 580 800 m. Unum spatium lucis annuae aequat 63 240 ua (unitatum astronomicarum) vel 0,3066 pc (parsec).

Exstant etiam unitates

  • "hora luce mensa" (= 1 079 252 848 800 m),
  • "minutum luce mensum" ( = 17 987 547 480 m),
  • "secundum luce mensum" ( = 299 792 458 m).

Astronomi unitatibus spatii lucis ad distantias astronomicas metiendum utuntur. Terra, exempli causa, a Sole circiter octo spatia lucis minutalis abest. Proxima stella praeter Solem, id est Proxima Centauri, plus quattuor annos lucis abest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Morgan; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS 2005) s.v. Valovuosi.
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  3. Ex Anglico light-year sc. "annus lucis"

Roman numeral 10000 CC DD.svg