Gulielmus Buck

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Buck (natus 12 Novembris 1869 Budissae, mortuus 2 Decembris 1945 oppido Radebeul (Saxonia)) vir publicus Germaniae et sodalis SPD postea "Veteris SPD" fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Buck anno 1884 scholam finivit et ad annum 1887 tirocinium tectorii fecit et ad annum 1905 hoc munere vixit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Buck sodalis SPD et secretarius collegii opificum fuit. Annis 1908 - 1917 decurio urbis Dresdae erat. Anno 1912 frustra legatus Dietae Imperii creari petivit, sed anno 1913 suffectus est et ad annum 1918 mansit. Post casum monarchiae Buck mense Novembri 1918 legatus populi Saxoniae et deinde administer culturae eius terrae factus est (ad mensem Octobrem 1919). 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae Germaniae fuit et annis 1920 - 1924 iterum Dietae Imperii. 5 Maii 1920 praeses ministrorum SAxoniae electus est et ad 21 Martii 1923 mansit. Deinde ad annum 1933 praeses pagi (Theod. Kreishauptmann) Dresdae fuit. Anno 1926 factionem SPD reliquit et cum aliis "Veterem SPD" condidit, quod factio sua sententia nimium ad laevam se vertebat. Sed anno 1929 ad SPD rediit et anno 1929/1930 legatus senatus terrae Saxoniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]