Ars mechanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ingeniarii excogitant fabricantque motra et ergasteria electrica . . .
. . . structuras et vehicula omnium magnitudinum.

Ars mechanica vel machinalis est ars ingeniaria quae scientiae physicae principia ad systemata mechanica excogitanda, fabricanda, gubernanda, sustinenda adhibet. Ea inter amplissimas disciplinarum ingeniariarum putatur. Qui artem mechanicam agat dicitur ingeniarius mechanicus seu machinator.

Haec ars certas notionum principalium scientias requirit, sicut mechanicam, cinematicam, thermodynamicam, energiam. Ingeniarii mechanici his notionibus principalibus utuntur, et aliis scientiis quoque disciplinarum, ut excogitent et explicent aeroplana, systemata calefacendi frigerandique, navigia, fabrica, instrumenta machinariaque industrialia, automata, instrumenta medica, et alia similia.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!